Gabriel Péter

E Vicipaedia

Gabriel (Gábor) Péter (natus nomine Beniamini Eisenberger ad Újfehértó in Hungaria septentrionali die 14 Maii 1906, mortuus Aquinci die 23 Ianuarii 1993) politicus Hungarus famosus fuit. Annis inter 1945 et 1952 undecimviris secretis Administrationis protectoriae statalis (Államvédelmi Hatóság, ÁVH) praefuit ubi crimina multa contra humanitatem commissa sunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Primo vestifex fuit, qui motioni operariorum annorum 1920 interesse solitus est. Anno 1931 sodalis Factionis communisticae Hungaricae factus est. Eo tempore adamavit Elisabetham Friedmann, uxorem Kim Philby agentis in rebus Cantabrigiensis notissimi.

Mense Ianuario 1945 Péter proclamatus est praeses sectionis politicae in vigilibus publicis (PRO). Cursus honorum tunc velociter atque mirabiliter promotus est: Péter creatus est caput servitiorum secretorum (ÁVH unde postea factum est ÁVO). Illo disponente multas noxas valde terribiles nocuerunt in alios. Gabriel Péter permultis hominibus dicas impingebat inter quas haud paucae omnino ficticiae erant.

Anno autem 1952 dimissionem accipere debuit, quando in villa dictatoris Matthiae Rákosi ex inopinatu captus est. Similiter agebant in uxorem Iulianam Simon, quamvis secretaria Rákosi esset. Capitis damnatus anno 1954 propter coniurationem sionismo faventem in custodiam conditus est. Eo tempore Ladislaus Rajk et Rudophus Slansky cum multis aliis quoque se de sionismo excusare debebant. Quantitate poenae anno 1957 reducta liberatus est e carceribus anno 1959. Postea munere bibliothecarii functus est. Uxor ei utique supervixit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Laughland, John: A History of Political Trials: From Charles I to Saddam Hussein. The Past in the Present, Oxoniae: Peter Lang, 2008, p. 147, ISBN 978-1-906165-00-0

Nexus externi[recensere | fontem recensere]