Fulvia (Quinti Curii amica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Fulvia

Fulvia, e gente Fulvia orta sed patre nobis incognito, fuit amica Q. Curii ("erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo"). Curius anno 64 a.C.n. Fulviam de Catilinae coniuratione certiorem fecit: illa "tale periculum rei publicae haud occultum habuit sed ... compluribus narravit", e quibus notitia huius rei Ciceroni pervenit.[1] Postea etiam Curius ipse, suadente Fulvia, cum Cicerone colloquia habuit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sallustius, Catilinae coniuratio 23.3-5
  2. Sallustius, Catilinae coniuratio 26, 28

Bibliographia[recensere | fontem recensere]