Fronde

Fronde (quod verbum Francogallicum "funda" significat) fuit gravis perturbatio inter annos 1648 et 1653 facta in regno Franciae, quod eo tempore bellum adversus Hispaniam gerebat atque sub tutela regentis pro rege puero Ludovico XIV (1643–1651) stabat.
Haec seditio orta est ex repentino impetu adversus incrementum potestatis regiae, quod ab Henrico IV et Ludovico XIII coeptum, a cardinali Richelio confirmatum, sub Ludovico XIV ad summum perducendum erat.
Post Richelii et Ludovici XIII mortes potestas regia imminuta est tutela constituta, aerarii inopia et tributorum gravitate, superbiaque nobilitatis olim Richelii imperio compressae. Inde orta est conspiratio inter parlamentarios, nobiles et plebem.
Initium Fronde vulgo ad diem 15 Iunii 1648 refertur, cum declaratio septem et viginti articulorum fines potestati regiae imposuit; finta autem habetur die 3 Augusti 1653, cum Burdigala se dedidit. Duae partes distingui solent: prima, Fronde parlamentaria (1648–1649); altera, Fronde principum (1651–1653), quae fuit extrema nobilitatis seditio saeculo XVII.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bercé, Yves-Marie. La naissance dramatique de l'absolutisme, 1598–1661. Lutetiae: Éditions du Seuil, 1992.
- Bonney, Richard. Political Change in France under Richelieu and Mazarin, 1624–1661. Oxoniae: Oxford University Press, 1978.
- Ranum, Orest A. The Fronde: A French Revolution, 1648–1652. Novi Eboraci: W. W. Norton, 1993.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Fronde spectant. |