Frizbee

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Frizbee est grex musicus Cambricus anno 2004 creatus, e Blaenau Ffestiniog oriundus. Socii gregis sunt Ywain Gwynedd (vox et cithara), Owain Jones (vox et cithara gravis), Jason Hughes (vox et tympana). Alan Jones (trompa) quoque una cum grege interdum canit.

Frizbee quattuor discos "studio" divulgavit: Hirnos ("album," anno 2004), Lennonogiaeth ("EP," anno 2004), Pendraw'r Byd ("album," anno 2006, Latine fere "finis mundi"), O na! Mae'n Ddolig Eto ("single," anno 2007, Latine fere "Oh, non ita! Hodie iterum Christi Natalis est"). Discus "live" Yn Fyw o Maes-B anno 2006 divulgatus est.

Duo praemia Roc a Phop Radio Cymru, id est "musica rock et popularis societatis Radio Cymru," anno 2005 sibi meritus est, scilicet Grŵp a ddaeth i amlygrwydd yn ystod 2004 ("grex qui eminentiam anno 2004 attigit") et Artist pop y flwyddyn ("artifex generis popularis anni").

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • MySpace gregis (Cambrice, Anglice)
Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!