Fridericus M. Smith

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fridericus M. Smith.

Fridericus Madison Smith (21 Ianuarii 187420 Martii 1946), late inter adsectatores Fred M. et adeo Freddie M. tantum appellatus, fuit dux religiosus et scriptor Americanus et tertius propheta-praeses Ecclesiae Iesu Christi Sanctorum Dierum Recentium Denuo Constitutae (anno 2001 Communitas Christi iterum nominatae), ab 1915 usque ad mortem meruens.

Avus paternus fuit Iosephus Smith, conditor motus sanctorum dierum recentium, paterque Iosephus Smith III, primus praeses post redintegrationem ecclesiae. Fred M., primus Universitatis Gracelandiae graduatus, gradum Ph.D. in psychologia in Universitate Clarkiana anno 1916 adeptus est, eo tempore unus ex optissime eruditis ecclesiae socalibus.[1]

Ductus Smithianus fuit controversus. Unus biographus eum "hominem paradoxicum"[2] et "unum ex controversissimis personis in historia redintegrationis"[3] appellavit. Eo praefecto, ecclesia seriem maiorum propositorum coepit, sed deformata est a controversia de re maxima ecclesiae potestate directionis appellata.[4]

Biographia[recensere | fontem recensere]

Fred M. fuit unus ex novem liberorum Iosephi Smith III et Berthae Madison Smith, uxoris alterius. Natus in vico Plano Illinoesiae die 21 Ianuarii 1874, baptizatus est die 20 Iulii 1883. Anno 1895 in Academia Urbis Iovae studuit. Proximo anno, Universitatem Iovae frequentare coepit, et anno 1898 diploma baccalaureatum in Collegio Gracelandiae accepit, primus huius collegii graduatus. Anno 1911 diploma magistri in Universitate Kansiae, et anno 1916 Ph.D. in Universitate Clarkiana adeptus est. Die 3 Augusti 1897, Aliciam Lyman Cobb duxit, die 4 Maii 1926 moritura.

Smith anno 1902 consiliator in primo ecclesiae magisterio factus est. Valetudine patris deficiente, Fred M. curam administrationis ecclesiae et eius institutionum auxiliariarum magis atque magis assumpsit. Iosepho Smith III die 10 Decembris 1914 mortuo, Fred M. ordinatus est novus propheta-praeses die 5 Maii 1915.[5]

Sion et Evangelium Sociale[recensere | fontem recensere]

Smith principiis sociologiae salutisque socialis cogitationi ecclesiae de doctrina Sionis adhibitis innotuit, a motu evangelii socialis notionibusque socialismi Christiani suae aetatis motus, qui ethicas Christianas ad quaestiones sociales adhibere conabatur, inter quas fuerunt iustitia socialis, tutela salutis, et tutela pauperum, orbatorum, et senum. Sensu laxo, Smith has res alloqui voluit per suum accitum ad "aedificandam Sion." Hoc modo, avi visum Sionis, urbis Independentiae Missuriae aedificandae amplexus et renovatus est.[6] Ad implendas suas spes, nonnullas rationes grandes coepit, inter quae fuerunt constructio Auditorii, auctus Sanitarii Independentiae (recentius Independence Regional Hospital Anglice appellati), constructio domus senum Independentiae sitam (primae Resthaven, nunc The Groves appellatae), et res cooperativa agriculturalis in vico Atherton Missuriae proposita. Ut suam rationem renovandi promoveret, radiophoniae avide favit. Anno 1924, statio radiophonica KFIX (deinde KLDS) appellata, facta est prima statio radiophonica ex omnibus ecclesiis in Civitatibus Foederatis quae diploma emissionis adepta est.[7] Ecclesiae praefuit per annos Magnae Depressionis Oeconomicae, quae multa ex eius propositis impediebant vel sistebant, quia ecclesia gravibus aeris alieni difficultatibus obviam iebat.

Maxima potestas directionis[recensere | fontem recensere]

Implicatus est Smith in controversia de maxima potestate directionis ecclesiae, cuius exitus fuit deminutio numerorum assectatorum. Ipse factus est primus ecclesiae praeses qui se a praefectura abdicare conatus est; ecclesiam autem administrare desivit numquam, quia Congressus Generalis cui litteras adbicationis miserat eas reiecit.[8] Obiit anno 1946, et in eius loco Israel Alexander Smith frater substitutus est.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Friderici Madison Smith, una ex duabus bibliothecis ad Universitatem Gracelandiam pertinentibus, in campo Lamoni sita, anno 1966 aperta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Edwards 1991:207.
  2. Anglice: "a man of paradox" (Edwards 1988:15).
  3. Anglice: "one of the most controversial figures in Reorganization history" (Edwards 1988:9).
  4. Howard 1993:232.
  5. Edwards 1991:313.
  6. Howlett, Walden, et Hamer 2010:41.
  7. Edwards 1988:182.
  8. Howard 1993:227.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edwards, Paul M. 1988. The Chief: An Administrative Biography of Fred M. Smith. Herald House.
  • Edwards, Paul M. 1991. Our Legacy of Faith: A Brief History of the Reorganized Church of Jesus Christ of Latter Day Saints. Herald House.
  • Howard, Richard P. 1992 (vol. 1), 1993 (vol. 2). The Church Through the Years. 2 vol. Herald House.
  • Howlett, David J., Barbara B. Walden, et John C. Hamer. 2010. Community of Christ: An Illustrated History. Herald House.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]