Jump to content

Fridericus Adalbertus Lange

E Vicipaedia
Fridericus Adalbertus Lange, philosophus in oeconomicis.

Fridericus Adalbertus, Theodisce Friedrich Albert, Lange (natus Wald in vico Salingiaci die 28 Septembris 1828; mortuus Marburgi die 23 Novembris 1875) fuit philosophus et oeconomicus Germanicus. Ioannes Petrus Lange pater fuit sacerdos reformatus.

Lange Turici et Bonnae studia fecit antequam annis inter 1852 et 1855 in gymnasio instrueret. Inde Bonnae privatim docere coepit, denuo scholastica servitia Thuiscoburgi complevit et ibidem in camera mercaturae operam dedit.

Anno 1866, Vitudurum iit, ut pro foliis Landbote laborare liceret. Postea habilitatio in alma matri Turicensi venit, ubi anno 1870 professor ordinarius factus est de philosophia inductiva. Triennio post Marburgenses eum in universitatem suam arcessiverunt. De ista philosophia bene merebatur quod legi potest in operibus Geschichte des Materialismus und Kritik seiner Bedeutung in der Gegenwart (Iserlohn 1866) et Neue Beiträge zur Geschichte des Materialismus (Vituduri 1867). Ibi dicit scientiam nostram ex experientia prodire itaque causas rerum notas fieri. Neque idealismum istorum neglegit qui specierum ipsarum investigationem negent.

Insuper ad novam Kantii interpretationem invitavit. In scriptis Die Grundlegung der mathematischen Psychologie (Thuiscoburgi 1865) sententiam Ioannis Friderici Herbart recusavit. Oeconomiae nationalis expertus confecit libros Die Arbeiterfrage in ihrer Bedeutung für Gegenwart und Zukunft (Thuiscoburgi 1865; cum notionibus de politica sociali maxime progressivis) et J. St. Mills Ansichten über die soziale Frage (Thuiscoburgi 1866).

Mentionis dignus habetur quoque libellus inscriptus Die Leibesübungen (Gotae 1863). Post mortem edidit Hermannus Cohen Logische Studien (Iserlohn 1877).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Adalbertum Lange spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon