Friderica Nadig

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Friderica Carolota Ludovica (Friederike Charlotte Louisa) Nadig (nata 11 Decembris 1897 Herfordiae, ibidem mortua 14 Augusti 1970) rerum politicarum perita Theodisca et sodalis factionis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius faber, mater sartrix fuit. Ipsa Friderica Nadig post scholam finitam primo munus venditricis edidicit. Deinde, primo bello mundano finito Scholam Feminarum Socialem Berolini frequentabat. Anno 1922 probationem accepit et deinde saluti publicae Biliveldae operam dedit. Anno 1933 nazistae, qui Germaniae rerum potiti erant, et Fridericam Nadig e munere dimiserunt. Tres tandem post annos novum munus in oppido Aerwilra invenit. Post secundum bellum mundanum Nadig procuratrix salutis opificum in pago Vestafaliae orientalis erat.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Nadig iam anno 1916 sodalis factionis socialis democraticae facta est, ab anno 1930 ad 1933 legata ad senatum provinciae Westfaliae erat et iterum post finem dictaturae anno 1945 SPD cum aliis reconstruxit. Ab anno 1947 ad 1950 legata nominata ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat. Anno 1948 a senatu in Consilium Parlamentaricum missa est, ubi cum aliis Legem Fundamentalem Germaniae composuit. Praesertim pro iuribus aequalibus feminarum nitebatur. Anno 1949 legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et anno 1953 iterum atque 1957 tertio creata est. Anno 1961 parlamentum Theodiscum reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]