Fredericus Schneider

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Fredericus Schneider, 1855

Fredericus vulgo Friedrich Schneider (natus die 3 Ianuarii 1786 Großschönau-Altwaltersdorf in Saxonia, mortuus die 23 Novembris 1853 Dessaviae) musicus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius organistae Ioannis Gottlob Schneider gymnasium Sitaviae frequentavit et universitatem Lipsiensem. Ibidem anno 1807 organista in Oratorio universitario institutus est. Annis inter 1810 et 1813 rector musicalis gregis melodramatici Iosephi Seconda. Quattuor annos post maluit ire Dessaviam tamquam organista et ducalis concentus magister. Ibi feliciter munera dirigentis, compositoris et doctoris complens anno 1829 conservatorii notissimi portas reseravit. Tempore suo famam tantam habuit, ut in paene omnibus festis musicis invitaretur velut conductor sive musicographus.

Inter tunc celeberrima opera citemus oratoria »Das Weltgericht« (1820), »Die Sündflut«, »Das verlorne Paradies«, »Pharao«, »Christus das Kind«, »Christus der Mittler« et »Absalom«. Praeterea varias missas exaravit, opera melica septem, compositiones varias vocales, aperturas, quadricinia instrumentorum chordatorum etc. Neque in choris evangelicis tractandis iners fuit. Inter didascalia eius mentionis digna sint: »Elementarbuch der Tonsetzkunst«, »Vorschule der Musik«, »Handbuch des Organisten« (Halberstadii 1829–33).

Frater eius Ioannes Schneider (1789-1864) artifex in organo tubulato egregius erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans Michael Schletterer:  "Schneider, Friedrich (anhaltischer Hofkapellmeister)", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 32 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1891), p. 110–119.
  • Johannes Rammelt: Friedrich Schneider. In: Mitteldeutsche Lebensbilder, Tomus alter, Lebensbilder des 19. Jahrhunderts. Magdeburgi 1927, p. 125–136.
  • Friedrich Kempe: Friedrich Schneider als Mensch und Künstler. Dessaviae 1859.
  • Martin Petzoldt: Die Thomasorganisten zu Leipzig, in: Christian Wolff (ed.): Die Orgeln der Thomaskirche zu Leipzig, Evangelische Verlagsanstalt, Lipsiae 2012, p. 95–137 (praesertim pp. 112-113), ISBN 3-374-02300-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fredericum Schneider spectant.