Fredericus Ludovicus Jahn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Friedrich Ludwig Jahn, pater gymnasticae qui dicitur
DPAG 2011 Campus athleticus Berolinensis Hasenheide
Totius mundi equus athleticus antiquissimus
Vexillum athletarum Germanicorum, in versione usque annum 1936 valida cum littera F quater scripta
Museum Jahn, Freyburg
Athletae in Comitatu Milvauchiensi, 1875
Monumentum Salafeldae

Fredericus Ludovicus vulgo Friedrich Ludwig Jahn (natus die 11 Augusti 1778 Lanz in Brandenburgo, mortuus die 15 Octobris 1852 Freyburg/Unstrut in Saxonia-Anhaltio) Germanus paedagogus, theologus, civis patriae amans necnon athleticae popularis instigator summus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Patriotismo protestantico excitatus theologiae studuit et tamquam magister privatus in Megalopoli institutus est. Gryphiswaldiae consuetudinem contraxerat cum Ernesto Mauritio Arndt, Germaniae liberandae praecone fanatico. Jahn de Germaniae sorte deplorabili ita desperatus fuit, quod anno 1806 Proelio Ienensi saeviente capilli eius nocte una cani facti sunt, ut fertur. Berolini, ubi ex anno 1809 manserat, notio magis magisque crescebat de artis gymnicae momento gravissimo. Ea autem iuvenum adulescentiumque robur tantopere augeretur, ut Germaniae a tyranno Francogallico liberatio bene pararetur. Ioannis Fichtii sermones ante nationem Germanicam eum ita inflammaverant, ut opus »Deutsches Volksthum« (Lubecae 1810) pangeret. Anno autem 1811 gymnasium in campis Berolinensibus Hasenhaide construi iussit. Iam duos annos post milia discipulorum arma contra Napoleonem sumptura esse vidit.

Jahn ipse exercitui voluntario Ludovici Adolphi Gulielmi de Lützow se aggregavit et anno 1815 cum contubernalibus Lutetiam ingressus est. Anno 1817 praelectiones ardentes de cultu atque humanitate Germanica Berolini habuit et corporationes studenticas in unione Germanica patranda iuvabat. Anno 1819, postquam gymnasia omnia clausa sunt, in carcerem inclusus est. Lis eius usque annum 1825 prolongata est. Criminibus absolutus persecutiones continuo perpeti debuit, antequam rex Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae) silicernio misereretur. Freyburg in oppidum commigravit; amicorum pecunia pauperem anno 1844 salvavit et casae eius publicationem impedivit. Anno 1848 autem Jahn senator in parlamento Francofurtensi creatus est. Sed ibi habitu et dicendi genere contumaciam et idearum obsoletarum studium ostendebat.

En opuscula alia: »Die deutsche Turnkunst« (Berolini 1816) et »Merke zum deutschen Volksthum« (Hilpertohusae 1833). Sententia ei praelata erat: Frisch, fromm, fröhlich, frei! (FFFF)[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eduard Ferdinand Angerstein:  "Jahn, Friedrich Ludwig", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 13 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1881), p. 662–664.
  • Hans-Joachim Bartmuß: 15 Jahre unter Polizeiaufsicht, dennoch aktiv, von seinen Mitbürgern geehrt und geschützt – Friedrich Ludwig Jahn in Freyburg und Kölleda. In: Landesheimatbund Sachsen-Anhalt und Förderverein zur Traditionspflege und Erhaltung der Friedrich-Ludwig-Jahn-Gedenkstätten (ed.): Friedrich Ludwig Jahn und die Gesellschaften der Turner – Wirkungsfelder, Verflechtungen, Gruppenpolitik. Beiträge zur Regional- und Landeskultur Sachsen-Anhalts. Heft 33, Salinis Saxonicis 2004, p. 87–110.Friedrich-Ludwig-Jahn-Bibliothek.
  • Hans-Joachim Bartmuß, Eberhard Kunze, Josef Ulfkotte (ed.): „Turnvater“ Jahn und sein patriotisches Umfeld: Briefe und Dokumente 1806–1812. Böhlau, Coloniae Agrippinae/Vimariae/Vindobonae 2008, ISBN 978-3-412-20190-6.
  • Günter Jahn: Die Studentenzeit des Unitisten F. L. Jahn und ihre Bedeutung für die Vor- und Frühgeschichte der Burschenschaft 1796–1819. In: Darstellungen und Quellen zur Geschichte der deutschen Einheitsbewegung im 19. und 20. Jahrhundert. Christian Hünemörder, Günter Cerwinka (Hrsg.): 15. Heidelbergae 1995, p. 1–129.
  • Erwin Mehl: Jahn als Spracherzieher. Zum 200. Geburtstag des Turnvaters (* 11. August 1778 zu Lanz)(= Wissenschaftliche Schriftenreihe Muttersprache; Heft 9. Wiener Sprachblätter; 7). Verein Muttersprache, Klosterneuburg-Weidling 1978, Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~).
  • Oliver Ohmann: Turnvater Jahn und die Deutschen Sportfeste. Sutton, Erfordiae 2008, ISBN 978-3-86680-264-3.
  • Oliver Ohmann: Friedrich Ludwig Jahn. Sutton, Erfordiae 2009.
  • von Schulze: Vertheidigungs-Schrift für den Doktor der Philosophie Friederich Ludwig Jahn. Freuler, Glarus 1823 (in interreti, 1819
  • Horst UeberhorstJahn, Friedrich Ludwig. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 10, Duncker & Humblot, Berlin 1974, S. 301–303 (Digitalisat).
  • Hainer Weißpflug: Friedrich Ludwig Jahn – Patriot und Begründer der deutschen Turnbewegung. In: Die Mark Brandenburg. Heft 71, Berolini 2008, ISBN 978-3-910134-15-7.
  • Karl-Friedrich Werner: Christentum und Leibesübungen in den Anfängen der deutschen Turnbewegung: das Beispiel Ernst Moritz Arndt. Heidelbergae 1981
  • Heinrich Pröhle: Friedrich Ludwig Jahn's Leben: nebst Mittheilungen aus seinem literarischen Nachlasse. Verl. von Franz Duncker, Berlin 1855. Digitalisierung: Zentral- und Landesbibliothek Berlin, 2011.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Id est: (Homo sit) ingenio vegetus, pius, laetus, liber!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fredericum Ludovicum Jahn spectant.