Fraternitas Saturni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum Fraternitatis Saturni.
Theodorus Reuss (1855–1923).

Fraternitas Saturni est Germanus ordo magicus, die Paschali anni 1928 ab Eugenio Grosche (etiam Gregor A. Gregorius appellato) et quattuor aliis conditus. Ordo est unus ex veterrimis gregibus magicis iam exstans in Germania.[1] Quaeque lobia, ut Grosche dixit, "animum de studio esotericismi, mysticismi, et magiae sensu cosmico agitat."[2] Propositum ordinis hodie est spirituali hominum progressui per evolutionem et promotionem entium singulorum opera dare. Quod adipiscendum est per personalitatem mente et ethice educatam et esoterismum et occultismum absolute intellectum. Fraternitas ad adipiscendum hunc finem formulam graduum asciscit, usque ad gradum tricensimum tertium et maximum. Quaeque lobia proposita nec politica nec oeconomica habet, sed tantummodo exemplaria libertatis, tolerantiae, et sodalitatis disseminat.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Origines: Lobia Pansophia et Congressus Veidensis[recensere | fontem recensere]

Fraternitas Saturni anno 1925 post Congressum Veidensis in Thuringia condita est. Collegio Pansophico Orientis Berolini (Lobiae Pansophicae) successit, ordini magico Rosicruciano ab Henrico Traenker, notabile illius temporis occultista Germano, conditus. Propositum Congressus Veidensis fuit postulationes stabilire Alexandri Crowley se esse Caput Exterius Ordinis Templi Orientis et exspectatum mundi docentem. Homines qui congressui adfuerunt comitatus Crowleyanus (Leah Hirsig, Dorothea Olsen, Normannus Mudd ) et socii Lobiae Pansophiae Henrici Traenker fuerunt. Traenker decimus grandis magister nationalis Germanici Ordinis Templi Orientis sub Theodoro Reuss meruerat usque ad Reuss mortuum. Alii participes fuerunt Albinus Grau, notabilis praecursor pellicularius, et Eugenius Grosche (Gregorius A. Gregorius).[4]

Labor congressus male cecidit, unde Traenker a negotiis Crowleyanis removit. Discrepantiae Traenkeranae et Crowleyanae profundum schisma in Lobia Pansophica stimulavit, inter fratres qui Crowleyanae legi Thelemati dissenserunt et fratres qui eam receperunt, inter quos Gregorius et Grau. Ob has discrepantias, Lobia Pansophica rite clausa est anno 1926. Fratres Lobiae Pansophicae qui doctrinas Crowleyanas receperunt sese cum Gregorio in Fraternitate Saturni condita consociaverunt, sed sine Albino Grau.[5]

Adumbratio formulae graduum[recensere | fontem recensere]

Hi sunt gradus quos sodales periti adsequi possunt, paene omnibus ab initio Latine appellatis.

Vetus et nova formulae graduum
Pronaos
Ante 1960 Titulus Post 1960 Titulus
Novize (tiro) Neophyt (neophyta)
Neophyt (neophyta) Scholasticus Voluntatis
Scholasticus Verbi
Scholasticus Vitae
Frater ~ Soror Frater ~ Soror
Servus Juris
Servus Templi
Servus Ritus
Gradus Mercurii Gradus Mercurii
Servus Pentaculi
10° Servus Tabernaculi
11° Servus Mysterii
R + C
Gradus Solis 12° Gradus Solis
13° Servus Selectus Imaginationis
14° Servus Selectus Magicus
15° Servus Selectus Elementorum
16° Sacerdos Aiones
17° Sacerdos Maximus
Gradus Pentalphae 18° Magus Pentalphae
Gradus Sigilii Salomonis 19° Magus Sigilii Salomonis
Magus Heptagrammatos 20° Magus Heptagrammatos
S. S. G.
21° Magister Selectus Sapientiae
22° Magister perfectum Potestatum
23° Magister Magnificus Pneumaticos
Templarius 24° Princeps Arcani
Gnosticus 25° Magister Gnosticus
Magister Aquarii 26° Magister Aquarii
Hochwürden (alta dignitas)
27° Groß-Komtur (magnus praefectus)
28° Groß-Kanzler (magnus princeps consilii)
29° Groß-Inspekteur (magnus inspector)
Hochwürdengrade (alta dignitas recta)
30° Magister Maximus Cados
31° Magister Templarius
32° Princeps Illustris Tabernaculi
Meister vom Stuhl (grandis magister) 33° Gradus Ordinis Templi Orientis Saturni

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flowers 1994:xiii.
  2. Flowers 1994:182.
  3. Die Magische Loge Fraternitas Saturni (Fraternitas Saturni, 2009), fraternitas.de.
  4. Flowers 1994:14–20.
  5. Flowers 1994:20.

Bbliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aythos. 1979. Die Fraternitas Saturni: Eine saturn-magische Loge. Hiram-Edition 7. Arbeitsgemeinschaft für Religions- und Weltanschauungsfragen.
  • Flowers, Stephen Edred. 1994. Fire & Ice: The Brotherhood of Saturn. Llewellyn Publishers. ISBN 0875427766.
  • Frater Oriphiel. 2005. Magische Einweihungspfade. Bohmeier Verlag. ISBN 3890944353.
  • Fraternitas Saturni. 1950–-1963. Blätter für angewandte okkulte Lebenskunst. Voll. 1–13.
  • Fraternitas Saturni. 2008. Saturn Gnosis. Vol. 3(1).
  • Frater V. D. 1994. Die Fraternitas Saturni heute. Verlag Ralph Tegtmeier Nachf.
  • Frater V. D. 2003. Schule der Hohen Magie. Vol. 2. Ansata.
  • Haack, Friedrich-Wilhelm. 1977. Die Fraternitas Saturni (FS) als Beispiel für einen arkan-mystogenen Geheimorden des 20. Jahrhunderts. Hiram-Edition 1. Arbeitsgemeinschaft für Religions- und Weltanschauungsfragen. ISBN 3921513111.
  • Hemberger, Adolf. Der mystisch-magische Orden Fraternitas Saturni, in 2 Bde. Impressio privata.
  • Popiol, Alexander, et Raimund Schrader. 2007. Gregor A. Gregorius: Mystiker des dunklen Lichts. E(soterischer Verlag. ISBN 3932928407.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!