Francus Schäffler

E Vicipaedia

Francus (Theod. Frank) Schäffler (natus die 22 Decembris 1968 Gamundiae) vir rerum politicarum peritus Theodiscus ac sodalis factionis FDP est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Schaeffler tirocinium mercatoris industriae fecit et deinde Paderbronnae ac Biliveldae oeconomiae studebat. Anno 1996 diploma accepit. Annis 1997 - 2010 venditor liber pro societate "MLP" operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Schäffler uxorem duxit atque filium et filiam habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schäffler ab anno 1987 sodalis FDP est et annis 1989 - 2000 legatus senatus pagi Lippiensis agri fuit. Ab anno 2002 praeses FDP pagi Herfordiae, ab anno 2004 inter regnantes factionis suae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae est. Anno 2011 inter rectores totius factionis FDP est. Anno 2005 Schäffler primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 2013 mansit, cum factio FDP minus 5 percentum suffragiorum accepit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Schäffler praesertim contra auxilia maiora Graeciae, quae aere alieno maximo vexatur, danda certavit et suffragium sodalium FDP in hac re petit[1]. Qua de causa et anno 2010 dux legatorum FDP in commissione aeraria Dietae Foederalis se recessit[2]. Mense Decembri 2011 nuntiatum est, suffragium sodalium ab eo petitum esse non praevaluisse[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]