Francus Edwinus Scott

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Francus Edwinus Scott (Frank Edwin Scott sive Edwin Scott; natus 1862; mortuus 1929) fuit pictor Americanus qui Lutetiae habitavit.

Francus Edwinus Scott natus est Bufali civitatis Novi Eboraci die 21 Octobris 1862. Mense Maio anni 1882 Lutetiam petivit ibique in Schola Bellarum Artium inscriptus est. Ab anno 1886 Lutetiae habitavit; anno 1910 casam olim a Ioanne Francisco Millet apud Gréville iuxta Coriallum tentam emit. Religionem Bahaisticam vel coluit vel admiravit; Shoghi Effendi, huius religionis ab anno 1921 conductorem, cognovit. Mortuus est Lutetiae die 23 Decembris 1929.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita brevissima cum duabus litteris a Shoghi Effendi missis
  • De casa J.-F. Millet apud fr:wiki
  • Biographia (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paintings by Edwin Scott. The Meriden Gravure Company et The Stinehour Press, 1970


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.