Franciscus de Sickingen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Franciscus de Sickingen, ultimus eques qui dicebatur, anno 1520
Monumentum pro Hutten et Sickingen, ante Castellum Ebernburg
Sickingen obsidens oppidum Wendel in Saravia

Franciscus vulgo Franz de Sickingen (natus die 2 Martii 1481 in Castello Ebernburg apud Cruciniacum, mortuus Landstuhl die 7 Maii 1523) fuit eques Germanicus sat notus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1508 in servitiis imperatoris Maximiliani I contra Venetias pugnabat. Pace conciliata continuo in querelis implicatus erat, ut tunc in multis erat mos. Contra urbem Wormatiam e.g. vindicabat expulsionem Balthasari Schlör seditiosi, quem secretarium privatum instituit. Die 22 Martii 1514 mercatores Wormatienses apud Oppenheimium exspoliavit et oppidum pyrobolis incassum demolire temptavit. Proscriptus contra ducem Lotharingiae pro gravione Geroldseck bellabat. Rex Franciscus I istum virum illustrem cum mercennariis eius muneribus variis praefecit. A civibus Divoduri Mediomatricorum in auxilium contra magistratus vocatus feliciter succurrere potuit. Itaque homines politici urbani non solum damna sarcire sed etiam libertates confirmare coacti sunt.

Antequam pro Unione Suebica ducem Udalricus Wirtembergensem debellaret, Darmstadium aggressurus in Hassiae landgravum Philippum invectus est; causa fuit fraus familiari cuidam Sickingensi illata. Victoria die 23 Septembris 1518 parta multas pecunias sibi promisit, quarum solutio autem partim solummodo fieri potuit quoniam imperator pactum non confirmaverat. In Stuttgardia expuganda anno 1519 Ioannes Reuchlin protegebatur, quem postea in rixis cum Dominicanis iuvit. Udalrico duce depulso exercitus Sickingensis haud procul a Francofurto castra posuit, ut principes electores adhortaretur de Caroli coronandi opportunitate. Attamen dignitatem gravionis accipere noluit et declaratus est consiliarius, zetarius, praefectus militum atque servus imperialis.

Reformationis propugnator[recensere | fontem recensere]

Eques noster in imagine Dureri
Huldericus de Hutten praeceptor Francisci

In Suebia consuetudinem cum Hulderico de Hutten contraxerat, quem ex anno 1520 semper circa se habebat. Eum valde movebat et pro Reformatione inflammare potuit. Mox coram publico fidem Lutheranam novam extulit castella sua (Ebernburg, Landstuhl) asseclis reformatoriis patefacturus. Ea essent iustitiae deversoria pro amicis oppressis, quo privilegio utebantur e.g. Casparus Aquila, Martinus Bucerus et Ioannes Oecolampadius.

Pro imperatore catholico anno 1521 in Francogallos militum milia quindecim conscripsit comite Nassoviensi duce. Qui Sedan ceperunt et sine expugnatione Caroli Villae in patriam redierunt. Sumptus omnes pro expeditione minime frugifera ipse solvere debuit. Res novas quasi in animo habuit pro Germania quoad politicam ecclesiamque, ut principatus abolirentur et equites Regni regerent. Mense Augusto 1522 Landaviae Foedus nobilium Rhenaniae Superioris condidit, cui praeerat; insuper burgenses una cum nobilibus contra principes coalescerent. Die 27 Augusti 1522 revera contra archiepiscopum Trevirensem Ricardum de Greiffenklau catholicissimum pugnam commisit. Arce Blieskastel (in Saravia) et oppido Wendel captis Augusta Trevirorum resistebat atque repugnabat. Quibus rebus neque reformatores summi annuebant. Franciscus de Sickingen ab imperialibus ipsis proscriptus est et principes Augustae Trevirorum, Hassiae et Palatinatus electoralis bellum in Franciscum paraverunt.

Ab amicis desertus, Palatinatu vere anni 1523 invaso, ante arcem Lützelstein casum adversum habuit. Inde in burgo Landstuhl a principibus obsidebatur; die 2 Maii 1523 sclopeto ictus quinque dies post se tradidit et mortuus est. Interim enim principales exercitus castellum ceperant. Sepultus est in fano catholico Landstuhl. Pentecoste 1889 pro eo et Hutten in Castello Ebernburg monumentum splendidum erectum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kurt Baumann: Franz von Sickingen (1481–1523). In: Pfälzer Lebensbilder. Tomus 1. Spirae 1964, p. 23–42.
  • Michael Benz: Sickingen-Bildnisse. Gesamtarchiv Schloss Ebnet, Monaci 1985.
  • Karlheinz Schauder: Franz von Sickingen. Institut für pfälzische Geschichte und Volkskunde, Lutrae 2006.
  • Reinhard Scholzen: Franz von Sickingen (1481–1523). In: Gesellschaft für Rheinische Geschichtskunde (ed.): Rheinische Lebensbilder. Band 14. Droste Buchverlag, Coloniae Agrippinae 1994, S. 71–91.
  • Reinhard Scholzen: Franz von Sickingen (1481–1523): Fehde als Beruf. In: Österreichische Militärische Zeitschrift. Nr. 5, 2014, p. 523–531.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum de Sickingen spectant.