Jump to content

Franciscus Verellen

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Verellen
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Verellen: imago
Franciscus Verellen: imago
Nativitas: 10 Octobris 1952; Sydneium
Patria: Francia

Franciscus Verellen (natus Sidneii Australiae die 10 Octobris 1952) est historicus religionis Taoisticae et Sinarum medii aevi.

Franciscus Verellen est alumnus Universitatis Hamburgensis et Instituti Asiatici in eadem urbe conditi; postea Universitatis Oxoniensis et Scholae Practicae Studiorum Superiorum Lutetiae, ubi postea docuit. Doctoratum meruit Universitatis Parisiensis VII anno 1986. Res Sinicas apud Universitatem Columbiae ab 1987 et Universitatem Princetoniensem ab 1990, mox apud Scholam Extremi Orientis Francicam docuit; huius scholae novum ramum iuxta Taipei anno 1992 condidit, et tres annos rexit. Fuit rector eiusdem scholae ab anno 2004 usque in 2014, e quo anno professor meret apud Universitatem Sinensem Hongkongensem et rector rami scholae Extremi Orientis Francicae ibidem institutae. Socius est Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum et praeses eius anno 2025 fuit.

  • 1989 : Du Guangting (850-933): taoïste de cour à la fin de la Chine médiévale. Lutetiae: Collège de France.
  • 1994: Die Mythologie des Taoismus. In Wörterbuch der Mythologie (editores E. Schmalzriedt et H.W. Haussig), ser. 6, p. 739–863. Stutgardia: Klett-Cotta.
  • 2004 : (editor, cum K. Schipper) The Taoist canon: a historical companion to the Daozang. 3 voll. Chicagi: University of Chicago Press.
  • 2019: Imperiled Destinies: The Daoist Quest for Deliverance in Medieval China. Cantabrigia (Massachusetts): Harvard University Press.
  • 2021: Conjurer la destinée : rétribution et délivrance dans le taoïsme médiéval. Lutetiae: Les Belles Lettres.
  • 2026 The Fall of the Tang: Gao Pian’s Trials of Allegiance. Cantabrigia: Cambridge University Press, 2026.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]