Franciscus Magnus Böhme

E Vicipaedia
Franz Magnus Böhme, musicus et musicarum historicus

Franciscus Magnus Böhme (natus die 11 Martii 1827 Willerstedt in Circulo Weimarer Land, mortuus die 18 Octobris 1898 Dresdae) fuit musicus, musicologus atque historicus Germanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eum artem musicae docebant Vimariae Ioannes Gottlieb Töpfer et Lipsiae Mauritius Hauptmann. In initio ludimagistri munere fungens postea instructor privatus factus est Dresdae; annis inter 1878 et 1885 autem Francofurti in Conservatorio Hoch de musicae theoria historiaque docebat. Postea Dresdam velut privatus magister revertit. Saxoniae rex eum professorem declaravit.

Merita multa habuit in lucubrationibus historicis bibliographicisque conficiendis, ecce ea: »Altdeutsches Liederbuch« (Lipsiae 1877); »Geschichte des Tanzes in Deutschland« (Lipsiae 1886); »Deutscher Liederhort« (editio nova operis cuiusdam Ludovici Erk, Lipsiae 1893–94); »Volkstümliche Lieder der Deutschen im 18. und 19. Jahrhundert« (Lipsiae 1895); »Deutsches Kinderlied und Kinderspiel« (Lipsiae 1897).

Minus completum denique est opus historicum »Geschichte des Oratoriums« (editio altera, Gütersloh 1887). Insuper edidit »Aufgaben zum Studium der Harmonie« (Leipzig 1880) et »Kursus der Harmonie« (Mogontiaci 1882). Velut musicographus cantus paucos spiritales saecularesque vocibus pluribus adaptatos confecit in foliis editurus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brockhaus Riemann Musiklexikon: Böhme, Franz Magnus. Band 1. Schott, Turici/Mogontiaci 1998, ISBN 3-254-08396-2, p. 155.
  • Kurt Thomas: Bericht über einen Teilnachlaß von Franz Magnus Böhme im Institut für Volksmusikforschung Weimar. In: Jahrbuch für Volksliedforschung. Band 38, p. 13–26.
  • Otto Holzapfel, Brigitte Emmrich, Heike Müns: Sammlung Franz Magnus Böhme in der Sächsischen Landesbibliothek in Dresden. Zur Wissenschaftsgeschichte und dem Entstehen des Erk-Böhme, Deutscher Liederhort, 1893/94, und dem Nachlass Böhmes. In: Jahrbuch für Volksliedforschung. Band 38, 1993, p. 27–49.
  • Horst Seeger: Musiklexikon Personen A–Z. Deutscher Verlag für Musik, Lipsiae 1981.
  • E. Stockmann: Zum Nachlass Franz Magnus Böhmes. In: Deutsches Jahrbuch für Volkskunde. Band VIII, 1962.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]