Jump to content

Franciscus Fukuyama

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Fukuyama
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Fukuyama: imago
Franciscus Fukuyama: imago
Nativitas: 27 Octobris 1952; Hyde Park
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Yoshihiro Francis Fukuyama

Familia

Genitores: Yoshio Fukuyama;

Franciscus Fukuyama (vulgo Francis Yoshihiro Fukuyama, natus Sicagi die 27 Octobris 1952) est philosophus et scriptor investigatorque politices Americanus.

Fukuyama sententia "finis historiae" innotuit, quam in libro suo The End of History and the Last Man anno 1992 exposuit. Putabat enim facta esse omnia, quae post bellum frigidum in historia humana maximi momenti sunt. Certamen ideologiarum magna ex parte victorià democratiae liberalis finitum est. Ruina muri Berolinensis anno 1989 symbolum magnum fuit.

In libro suo The Origins of Political Order: From Pre-Human Times to the French Revolution (2011), Fukuyama de ordinatione politicae humanae a temporibus praehistoricis ad res novas Francicas disceptat examinatque, cur diversae societates ad democratica vel imperiosa systemata deveniant. Praesertim Sinae ei cordi sunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon