Franciscus Fevardentius

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Fevardentius
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Fevardentius: imago
Franciscus Fevardentius: imago
Nativitas: December 1539; Constantia
Obitus: 1 Ianuarii 1610; Baiocae
Patria: Francia

Franciscus Fevardentius[1] (Francogallice François Feuardent), die 1 Decembris anni 1539 Constantiae natus et die 19 Ianuarii anni 1610 Baiocis mortuus, theologus Franciscanus Francogallicus fuit. Baiocis et post Lutetiae educatus est. Contra Calvinistas acriter disserebat; opus magnum Fevardentii est Theomachia calvinistica in sedecim libros. Edidit Nicolaum Lyranum, Irenaeum, Arnobium Iuniorem aliosque. Etiam commentarios in libros Veteris et Novi Testamenti scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In libris eius Fev-ardentius interdum scriptum est, nam feu ardent Francogallice flamma ardens significat.

Editiones a Fevardentio comparatae[recensere | fontem recensere]

  • Biblia Sacra, cum glossa ordinaria ... et postilla Nicolai Lyran, Lutetiae 1590, 6 vols.
  • Sancti Irenaei Lugdunensis episcopi adversus . . . haereses libri quinque, Lutetiae 1576.
  • Sancti Ildephonsi archiepiscopi Toletani de virginitate Mariae liber, Lutetiae 1576.
  • Michaelis Pselli Dialogus de energia seu operatione daemonum translatus a Petro Marrello, Lutetiae 1577 (cum praefatione Fevardentii).
  • Appendix ad libros Alphonsi a Castro contra haereses, Lutetiae 1578.

Opera Francogallica[recensere | fontem recensere]

  • Histoire de la fondation de l’église et abbaïe du Mont S. Michel..., Coutances, 1604.
  • Response chrestienne et modeste aux lettres et questions d’un gentilhomme estant lors de la nouvelle prétendue religion et maintenant bien réuni à l’Église et foy catholique, Paris, 1597.
  • Sepmaine première des dialogues, ausquels sont examinez et confutez cent soixante et quatorze erreurs des calvinistes, Paris, 1589.
  • Réponses modestes aux aphorismes de maître Jehan Brouault.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]