Franciscus Eiximenis

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Franciscus Eximénez[1] sive Catalane Francesc Eiximenis (Gerundae 1330? – Perpinniani 1409). OFM. Catalanus scriptor franciscanus Aragonensis regni XIV saeculi. Lectissimus imitatissimusque inter Catalanos mediaevales auctores, eius opera saepius edita translataque sunt. Ex quo potest deduci suam magnam auctoritatem sive apud litteratos sive apud politicos viros. Inter suos lectores illustrissimi viri suae aetatis numerantur, ut exempli gratia reges Aragonenses Petrus Caerimoniosus, Joannes I Venator, Martinus I Humanus, eiusque uxor Maria de Luna, et Pontifex Maximus Benedictus XIII Avinionensis.

Franciscus Eiximenis apparet in dextra parte cupertae editionis incunabuli (1499) libri eius Regiment de la cosa pública, opus suum de regimine civitatis Valentiae offerens.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Eiximenis natus est circa 1330 fortasse in Gerundae urbe. Ingressus est in ordinem franciscalem admodum iuvenis. Institutionem suam in Catalanis scholis franciscalis ordinis inivit. Postea Oxoniensem et Parisiensem, praecipuas Europaeas universitates, adiit. Multum in eo potuit Oxoniensis universitas, ubi franciscales fratres magnum studium gerebant. Propter hoc plurimi Angli franciscales, Britannique scriptores generaliter, auctores multum momenti ad eum habentes arbitrari possunt. Inter alios Robertus Grosseteste (appellatus ab Eiximenis Linconiensis, propterea quod episcopus fuit in Licoln – Britanniae), Joannes de Vallia, Ricardus Kilvington, Alexander de Hales, Ricardus de Mediavilla, Thomas Bradwardine, Guillelmus de Ockham, Ioannes Duns Scotus...

Anno 1371 frustra vocatus est ut professor in Ilerdensem universitatem, quia ei deerat titulus magistri in sacra pagina, quem anno 1374 in Tolosense universitate obtinuit rege Petro Caerimonioso adiuvante.

Tunc Eiximenis rediit in Cataloniam, ubi vir peracri ingenio reputatus est. Usus est optimo commercio cum regia Aragonensis regni et cum Barcinonensibus Valentinensibusque rectoribus. Magna pars operis eius scripta fuit Valentiae, ubi a 1382 usque ad 1408 permansit. Ibi assessoris munere functus est pro iuratis consilioque civitatis.

Postremis annis suae vitae Eiximenis Valentiae infatigabiliter laboravit.

Anno 1408 in concilio Perpinnianensi participavit. Ibi Summus Pontifex Benedictus XIII Avinionensis designavit eum primum Patriarcam Hierosolymorum posteaque apostolicum procuratorem (fiduciarium episcopum) dioecesis Elnensis.

Eiximenis obiit Perpinniani forsan die 23 aprilis anni 1409.

Opera[recensere | fontem recensere]

Catalana lingua[recensere | fontem recensere]

  • Tractat d'usura (Tractatus de usura). Est parvulus tractutus de usura secundum ius canonicum. Haec quaestio valde disputata in Aevo Medio fuit.
  • Lo Crestià (Christianus). Secundum Curt Wittlin nomen suum debebat Lo Cristià esse.[2] Intentio Eiximenis fuit magnam Summam Theologicam in lingua vulgari scribere. Sua prima intentio erat 13 libri scribere, sed tantum 4 scripti fuerunt:
    • Primer del Crestià (Primus liber de Christiano). Est introductio generalis christianismi.
    • Segon del Crestià (Secundus liber de Christiano). Pertractat de temptatione.
    • Terç del Crestià (Tertius liber de Christiano). Pertractat de peccatis et de suis remediis.
    • Dotzè del Crestià (Duodecimus liber de Christiano). Pertractat de regimine regum generaliter. Argumentum autem huius operis encyclopaedicus est.
  • Regiment de la cosa pública (Gubernatio rei publicae). Donum fuit ex Eiximenis pro aedilibus civitatis Valentiae. Scriptum fuit in 1383 postquam Eiximenis Valentiae advenit. Istud opus multum influxum operis Communiloquium Joannis de Vallia secundum Albert Hauf habet.[3].
  • Llibre dels àngels (Liber de angelis). Est tractatus de angelis. Continet autem multi pretii politicae dissertationes. Fuit Valentino equiti Petro de Artés dedicatus.
  • Llibre de les dones (Liber de feminis). Primo est iste liber tractatus ad educationem feminae. Sed maxima pars libri pertractat de theologia et de fundamentis christianae religionis. Iste liber comitissae de Prades, Sanxa Ximenes d'Arenós, dedicatus fuit.
  • Vida de Jesucrist (Vita Christi). Est vita Jesuschristi cum speciosis theologicis. Suus contentus est autem valde contemplativus. Iste liber multum influxum operis Mediationes Vitae Christi ex Pseudo-Bonaventura, et vehementis franciscani Ubertinus de Casale secundum Albert Hauf habuit.[4] Etiam iste liber Valentino equiti Petro de Artés
  • Scala Dei (catalana lingua Tractat de contemplació vocatus). Est parvulus tractatus de moralitate et de theologia. Hic liber reginae Coronae Aragoniae Mariae de Luna dedicatus fuit.
  • Duae chartae autographae in catalana lingua (ex 15.07.1392 et 12.03.1396) quoque conservatae sunt. Prima charta (15.07.1392) regi Coronae Aragoniae Martino I (qui tunc princeps erat) scripta fuit. Ista epistola interest, quia Eiximenis in illa consilii pro sua bona gubernatione Siciliae dat.

Exstant autem duo alteri libri in catalana lingua, qui Eiximenis assignati sunt: Cercapou, et Doctrina compendiosa. Doctrina Compendiosa habet tandem magnum influxum doctrinarum politicarum Francisci Eiximenis. Exstat quoque adaptatio ex Llibre de las Dones in hispanica lingua, Carro de las Donas vocata.

Latina lingua[recensere | fontem recensere]

  • De Triplici Statu Mundi. Parvulus tractatus eschatologicus est. Est dubium tandem, si Eiximenis verus auctor est.
  • Allegationes. Fuit Valentiae quaedam pugna inter Ecclesiam et civilem potestatem. Tunc dictamen illustribus viribus Valentiae demandatus fuit.

Ista est pars ab Eiximenis scripta. Hic ostendit auctor sua theocratica visio".

  • Ars Praedicandi Populo. Enchiridion pro predicatione. Interest valde.
  • Pars sermonis.
  • Pars Summae Theologicae. Breve fragmentum est, sed pertractat de diversibus theologicibus thematibus.
  • Pastorale. Pertractat de consiliis sacerdotum et episcoporum. Exemplum autem huius libri opus ipsius nominis Gregorii Magni fuit. Iste liber episcopo Valentino Hugo de Llupià dedicatus fuit.
  • Psalterium alias Laudatorium Papae Benedicto XIII dedicatum. Est collectio ex 344 orationibus. Iste liber Pontifice Maximo Avinionense Benedicto XIII dedicatus fuit.

Diffussio[recensere | fontem recensere]

Opera Francisci Eiximenis magnum successum suo tempore habuerunt. Huiuscemodi plus quam 200 manuscripti suorum operum exstant hodie. Alterum exemplum fuit Psaltiri devotíssim (Translatio in catalanam linguam ex 100 ex 344 orationibus ex Psalterio alias Laudatorio). Incunabula editio istius operis constat ex 2000 libris, id est, duplus duarum editionum ex Tirant lo Blanch (Valentiae 1490 et Barcinone 1497).

Exstant autem multae translationes es saeculorum XV et XV. Llibre de les Dones (Liber de feminis) fuit in hispanicam linguam translatus. Haec hispanica translatio pro educatione quattuor filiarum Ferdinandi Aragonum et Isabellae Castellae usa est. Llibre dels Àngels (Liber de angelis) magnum internationalem successum habuit, et in diversis linguis translatus fuit : hispanica lingua, latina lingua, francogallica lingua et immo batava lingua (is est unicus liber catalanarum litterarum Medii Aevi in hanc lingua translatus). Vida de Jesucrist (Vita Christi) in hispanica et francica lingua translata fuit.

Duo alteri exempli ostendunt internationalem diffusionem operum Francisci Eiximenis. Hinc, francogallica translatio ex Llibre dels Àngels primus liber in 1478 impressum Genavae fuit. Inde, hispanica translatio ex Vida de Jesucrist, primus liber impressum Granatae in 1496 post expugnationem civitatis per Ferdinandum Aragonum et Isabellam Castellae fuit.

Digitales editiones[recensere | fontem recensere]

Initium sui operis Terç del Crestià secundum manuscriptum 1792 ex Bibliotheca Nationale Matriti. Istud manuscriptum continet capituli 1-523 istius libri, qui totaliter 1060 capituli habet.

Manuscripti[recensere | fontem recensere]

  • [1] Primum dimidium (capituli 1-523) operis Terç del Crestià (BNC, ms. 457).
  • [2] Llibre dels Àngels (Universitas Barcinonensis, Fons de reserva, ms. 86).
  • [3] Vida de Jesucrist (BNC, mss. 459-460).
  • [4] Scala Dei (Universitas Barcinonensis, Fons de reserva, ms. 88).

Incunabula[recensere | fontem recensere]

  • [5] Primer del Crestià (Valentiae, Lambert Palmart, 1483).
  • [6] Primum dimidium (capituli 1-473) operis Dotzè del Crestià (Valentiae, Lambert Palmart, 1484).
  • [7] Regiment de la cosa pública, (Valentiae, Cristòfor Cofman, 1499).
  • [8] Llibre dels àngels, (Barcinone, Joan Rosembach, 1494).
  • [9] Llibre de les Dones, (Barcinone, Joan Rosembach, 1495).
  • [10] Traducció castellana de la Vida de Jesucrist, (Granatae, Meinard Ungut et Johannes Pegnitzer, 1496).
  • [11] Translatio in hispanica lingua operis Llibre dels àngels (Titulus est Libro de los santos ángeles. Burgos, Fadrique de Basilea, 1490).
  • [12] Pastorale (Barcinone, Pere Posa, 1495).
  • [13] Scala Dei (Barcinone, Diego de Gumiel, 1494).

Antiquae editiones[recensere | fontem recensere]

  • [14] Translatio in hispanica lingua operis Llibre dels Àngels (Titulus est La Natura Angélica. Complutum, Miguel de Eguía, 1527).(Hispanice)

Modernae editiones et transcriptiones[recensere | fontem recensere]

  • [15] Pastorale. Transcriptio et translatio in catalana lingua. Thesis doctoralis Montserrati Martínez Checa (UAB, Bellaterra, 1994).
  • [16] De triplici statu mundi (Editio Alberti Hauf).
  • [17] Summa theologica (Editio Leoni Amorós, OFM).
  • [18] Cartae autographae (15.07.1392 et 12.03.1396. Editio per Sadurní Martí).
  • [19] Psalterium alias Laudatorium (Toronto, PIMS, 1988. Editio per Curt Wittlin).
  • [20] Lo Llibre de les Dones (Barcelona, Curial, 1981. Editio per Curt Wittlin).
  • [21] De Sant Miquel Arcàngel (Quintus tractatus ex Llibre dels Àngels. Barcelona, Curial, 1983. Editio per Curt Wittlin).

Opera omnia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. operis Latini eius prima verba: "Incipit apparatus De triplici statu mundi editus a magistro Francisco Eximénez" Textus
  2. Wittlin, Curt. "Era Cristià Lo Crestià de Francesc Eiximenis? Història d'un error de Paleografia". Caplletra, 48. Primavera 2010. 163-77.
  3. Hauf, Albert. “Eiximenis, Joan de Salisbury i Fr. Joan de Gal.les, OFM”. Miscel·lània Sanchis Guarner, I. Quaderns de Filologia. Universitat de València. 1984. 167-174.
  4. Hauf, Albert. «La huella de Ubertino de Casale en el preerasmismo hispánico: el caso de fray Francesc Eiximenis», Actes del X Congrés Internacional de l'Associació Hispànica de Literatura Medieval [Associació Hispànica de Literatura Medieval / IIFV, Universitat d'Alacant, 16/20 de setembre de 2003]. Alacant. IIFV. 2005. 93-135.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]