Franciscus Caprarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Franciscus Caprarius (natus Francisco José Cabrera y Pérez Salazar Angelopoli Mexicanorum anno 1916; mortuus Cuernavacae anno 2015) fuit poeta Latinus natione Mexicanus in toto orbe clarissimus.

Multa carmina Latina de rebus Mexicanis tanta sermonis elegantia tantaque artis poeticae peritia exaravit, ut non mediocrem laudem virorum doctorum consensu adipisceretur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est die 18 mensis Aprilis, anno 1916 Angelopoli Mexicanorum. Factus est sodalis Mexicanae Academiae Linguae Provehendae die 27 mensis Octobris, anno 2005.

Studia humanitatis exsequutus est apud Collegium Iesuiticum c.n Ysleta, in Texia. Quibis studiis peractis, gradum magistri appetivit apud Universitatem Dominae Nostrae a Lacu. Deinde, Iurisprudentiae studuit in Publica Academia Mexicana.

Rude donatus, in oppidum Cuernavacam migravit, ubi otium egit non ignobile, carmina Latina singulari artificio et elegantia pangens.

Caprarii opera[recensere | fontem recensere]

  • Laus Guadalupensis (1990)
  • Mexicus Tenochtitlan (1998)
  • Angelopolis. Urbis et mirabilia (1998)
  • Tamoanchan. Elysium (1999)
  • Quetzalcoatl (1999)
  • Quauhnahuac. Suburbanae vitae laus (2000)
  • Gonzalo Guerrero (2001)
  • Ioannae virginis laudes (2002)
  • Amato Nervo poetae encomium (2003)
  • Malintzin (2003)
  • Tribunus ille Benedictus Juárez (2003)

Horum carminum exstant binae Hispanicae versiones, quarum alteram prosa oratione ipse Caprarius perfecit, alteram vero numeris adstrictam professor Tarsicius Herrera Zapien typis Publicae Academiae Mexicanae in lucem dedit. Guillielmus Cooper in linguam Anglicam integra Caprarii carmina convertit ediditque sub titulo, qui est Monumenta Mexicana.

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.