Franciscus Angelonus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Franciscus Angelonus aeri incisus circa 1640.

Franciscus Angelonus (Italiane Francesco Angeloni) (natus Terminis anno incerto, mortuus Romae, 29 novembris 1652) fuit scriptor, eruditus et numismatista Italianus. Praeter narrationes breves et comoedias et epistulas duo erudita opera reliquit ː in altero historiam Imperii Romani a Iulio Caesare ad Constantinum per numismata antiqua illustrabat, in altero historiam patriae suae Terminorum restituebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pleramque vitam Romae egit ubi amanuensis cardinalis Hippolyti Aldobrandini (futuri Clementis VIII) ac deinde protonotarius apostolicus fuit. E domo sua velut Museum privatum effecit ː adeo undique opera artis et antiquitates colligebat. In academiam Perusianam degl'insensati cooptatus, cognomen il tenebroso accepit.

Opera per seriem chronologicam[recensere | fontem recensere]

Vivo auctore publicata[recensere | fontem recensere]

  1. Gl'irragionevoli amori, In Vinetia : Appresso Giorgio Bizzardo, 1611. Comoedia.
  2. Flora In Padova: Gasp. Crivellari, 1614. Comoedia.
  3. Piego di ser Agrestino de' Calzanti indirizzato ad Erasto Afrone, di lui come figliuolo amatissimo doue di schifare gl'inganni delle cattiue femine coll'altrui essempio l'instruisce (1616). Satira de feminarum vitiis, in dialogi forma disposita..
  4. Lettere di buone feste, scritte da principe a principi (1638) ː collectanea epistolarum, quas Angelonus composuerat ad usum cardinalis Aldobrandini, a nepote Ioanne Petro Bellorio selectarum et publicatarum.
  5. La historia augusta, da Giulio Cesare infino a Costantino il magno, illustrata con la verità delle antiche medaglie (In Roma : per Andrea Fei 1641). Hic liber Francorum regi Ludovico XIII dedicatus et multis nummorum antiquorum figuris ornatus nobilis equitis Francogallici, Tristani a Sancto Amante, invidiam movit, qui similem historiam anno 1635 Parisiis Francice publicarat; itaque errorum et imperitiae Angelonum acriter accusabat. Respondit per libellum bellatorium non ipse Angelonus sed eius nepos (sororis filius) Ioannes Petrus Bellorius in quo errores Tristani enumerabat[1]. Idem Bellorius anno 1685 alteram editionem auctiorem et emendatiorem in lucem edidit[2] (Angelonus usque ad mortem hoc opus retractarat atque secundam editionem praeparabat). Nono decimo saeculo epistulam ineditam de numismatum utilititate insuper publicarunt[3].
  6. Historia di Terni descritta da Francesco Angeloni et dedicata all'Eminentissimo, e Reverendissimo Signor cardinale Giulio Mazarini , In Roma, nella stamperia di Andrea Fei. MDCXLVI (1646). Haec erudita historia hodieque in magno honore habetur.

Post mortem publicata aut inedita[recensere | fontem recensere]

  1. Sei novelle piacevoli anno 1839 tantum e manuscripto autographo prelo mandatae.
  2. Novella di Francesco Angeloni di Terni tolta da un codice autografo esistente nella biblioteca Marciana Venezia della tipografia di G. B. Merlo , 1860. Primo in Il Vaglio, 1847.
  3. Due Novelle Antichrissime Inedite , brevissimae anno 1868 denique publicatae.
  4. Li tri' padri contenti. Comoedia inedita

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Francesco Angeloni nella cultura del Seicento : atti del Convegno, Terni, 22 novembre 2006 a cura di Pompeo De Angelis . Arrone : Ed. Thyrus, 2007
  • Giambattista Marchesi, Per la storia della novella italiana nel secolo XVII, Romae, 1897 ː 101-106.
  • Pompeo De Angelis, Francesco Angeloni ternano ed europeo, Terni 1997,

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il Bovino overo Auuertimenti al Tristano intorno gli errori delle Medaglie, nel primo Tomo de'suoi Commentari Historici (circa 1649) unde iurgium ortum est.
  2. La Historia augusta da Giulio Cesare a Constantino il Magno , illustrata con la verità dell'antiche medaglie da Francesco Angeloni, seconda impressione con l'Emendationi postume del medesimo autore e col supplimento de'rovesci...tratti del tesoro delle medaglie della regina Christina Augusta , e descritti da Gio.Pietro Bellori
  3. Dell' Utilità della numismatica, lettera inedita di Francesco Angeloni, Venezia, 1811

Nexus externi[recensere | fontem recensere]