Franciscus Andreas Laguipière

E Vicipaedia

Franciscus Andreas Laguipière, vulgo François André Laguipière vel de Laguépière, coquus admiratissimus et Antonino Carême mentor, Versaliis die 24 Septembris 1754 natus, die 28 Decembris 1812 in expeditione Russica mortem obiit. Illum Carême his verbis laudavit:

Hoc tempore dominus Lasne mihi formosum opus frigidum instruxit, domini Richaut fratres opus conditurae, dum sub bono peritoque domino Robert notiones meas impendiorum rationumque componebam. In illustrioribus cenis dominus Laguipière delicatissima nostrae artis secreta mihi revelavit. Insequentibus annis mihi cum gaudio et reverentia illum adiuvare licuerit.[1]
... verus pasticiarius domorum nostrarum hodiernarum, sicut et ego apud Elysaeum Borbonium sub illo Laguipière merui, coquo horum dierum distinctissimo.[2]

Laguipière coquus iuxta comitem d'Estaing(fr) merens anno 1779 ad insulas Caribicas properavit, quo tempore Granata a Francicis capta est: hac expeditione pasticia omnia per necessitatem non e butyro sed ex adipe bovina conficiebantur.[3] Saeculo XVIII exeunte coffearium Café de Chartres tenebat, ubi iuscellum peponum suum proposuisse dicitur: ibi olim sumpserunt una Murat, Bessières et Daumesnil duces exercituum.[4] Saeculo XIX ineunte operam dedit iuxta Ioachimi Murat ducem militum et iuxta Napoleonem ipsum imperatorem. A Russia reveniens prope Vilnam in curro suo glaciatus obiit. Opus Carême Le cuisinier parisien (1828) eo dicatum est.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dans ce temps M. Lasnes me perfectionna dans la belle partie du froid; MM. Richaut frères dans celle des sauces; et ce fut sous le bon et habile M. Robert que mes idées sur la dépense et la comptabilité s'arrêtèrent. Dans les grands extra, M. Laguipière me révéla ce que notre travail a de plus délicat. Les années suivantes j'eus la joie et l'honneur de l'aider: Fayot (1833) p. 179
  2. ... le vrai pâtissier de nos maisons modernes, tel que je le fus à l'Elysée-Bourbon, sous les ordres du fameux Laguipière ... le cuisinier le plus extraordinaire de nos jours: Carême (1815) vol. 1 pp. vii, xvii
  3. Carême (1815) vol. 1 p. 13
  4. Ita fr:wiki, sed quo fonte?
  5. Carême (1828) paginae praeliminares

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]