Francisca Brantner

E Vicipaedia
Wikidata Francisca Brantner
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Augusti 1979; Lörrach
Patria: Germania

Familia

Proles: unknown value

Francisca (Theod. Franziska) Brantner (nata die 24 Augusti 1979 in urbe Liela) politica Germanica factionis Foederis 90/Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1999 testimonium maturitatis accepit, Lutetiae et Novi Eburaci rebus politicis et oeconomiae studebat atque anno 2010 Manhemii doctor promota est. Anno 2006/07 adlata scientifica in Collegio Sancti Antonii apud Universitatem Oxoniensem fuit. Aliquot annos pro oraganisatione UNIFEM operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Brantner, quae ab anno 1996 sodalis Factionis Viridum est, anno 2009 legata ad Parlamentum Europaeum electa est et ad annum 2013 mansit, cum legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est. Etiam anno 2017 mandatum legatae adepta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscam Brantner spectant.