Forsia Finnorum

E Vicipaedia
Curia urbana municipii Forsiae Finnorum.

Forsia Finnorum[1] (Finnice Koski Tl) est municipium Finnicum fere 2450 incolarum in regione Finnia Propria situm. Litterae Tl in nomine municipii eo fit, ut olim in Finnia duo fuerint oppida nomine Finnice Koski, ex quibus unum, cum in provincia Turun ja Porin lääni (sc. Provincia Aboae et Arctopolis) iaceret, nomen Koski Tl accepit, altero autem nomen Koski Hl, quia in provincia Hämeen lääni (sc. Provincia Tavastiae) est situm, factum est. Forsia Finnorum hodie Hämeenkoski nominatur, neque provincia Turun ja Porin lääni iam est, sed nomen Forsia Finnorum usque manet. Urbes et oppida vicina sunt Loimaa, Oppidum Sancti Martini, Poeytyae, Sala, Somero, Ypaeiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!