Formula:PaginaMensis/Septembris 2021

E Vicipaedia
Adumbratio systematis aquae distribuendae Constantinopoli mensuris a Sinane, ut putatur, instructa
Adumbratio systematis aquae distribuendae Constantinopoli mensuris a Sinane, ut putatur, instructa

Sinān, litteris Arabicis سنان (natus, si recte censent eruditi, circa annum 1490 in oppido Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; mortuus 17 Iulii 1588 Constantinopoli) quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui se sultanis Selimo I, Suleimano Magnifico, Selimo II, et Muradi III accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur; vulgo notus est nomine compendiario Mimar Sinan, scilicet "Sinan architectus".

Origo et nomen[fontem recensere]

Nativitas Sinan in oppido Ağırnas pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere iussit; incolis huius oppidi anno 1573 in Cyprum remoturis, iussu sultani Selimi II familia Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa. Sed nec diem neque annum natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae Sai Mustafa Çelebi, et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri reperiuntur. Satis constat familiam religioni Christianae haesisse linguaque Turcica locutam, sed an e populo Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit; iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore Ianissariorum inductus, nomine et patronymico Sinan bin Abdülmennan inscriptus est (vide et imaginem nostram). Nomen Sinan religionem Islamicam proclamat (Arabice plenius sinān al-dīn "pilum fidei"); id igitur adsumpserit quo tempore inter Ianissarios receptus huic religioni se convertit. Praenomen natale Yusuf i.e. Iosephus sine certitudine proponitur. Annis posterioribus in munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta Koca Mimar Sinan Ağa (lingua Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.

In oppido natali forsitan latomus factus est. Per collectione puerorum (devşirme) praeter modum serotina Constantinopolim vectus, faber eruditus est et in manu tironum Ianissariorum exercitatus. An Rhodum in insulam duce Selimo I militaverit haud liquet, sed decenniis sequentibus plerisque sultani Suleimani Magnifici excursionibus interfuit