Formula:PaginaMensis/Septembris 2011

E Vicipaedia

Hồ Chí Minh (API: Sono hò̤ tɕǐmɪ̄ɲ info; scriptura chữ nôm 胡志明; natus 19 Maii 1890, mortuus 2 Septembris 1969) fuit primus minister et praeses Vietnamiae. Natus est die 19 Maii 1890, filius alter natu Nguyễn Sinh Sắc et Hoàng Thị Loan, in vico Hoàng Trù provinciae Nghệ An in imperio Annamitico sub protectoratu Francico posito. Nomen primordiale Nguyễn Sinh Cung accepit, quod annum agens undecimum (patre nuper gradum doctoratus phó bảng merente) in nomen adolescentiae Nguyễn Tất Thành mutavit. Anno 1907, familia eo tempore in urbe Huế degente, Academiam Nationalem intravit, sed proximo anno iussu vigilium expulsus est ut qui interpretari praetenderet planctos agricolarum contra procuratores tam Annamiticos quam Francicos. Inde ad coloniam Francicam Cochinchinam se refugit et munus rhizotomi accepit in urbe Sài Gòn (quae urbs temporibus nostris nomen eius adsumpsit, scil. "Hochiminhopolis").