Formula:PaginaMensis/Octobris 2021

E Vicipaedia
Ora Nigra in Consaepto Nationali Cahuita
Ora Nigra in Consaepto Nationali Cahuita

Costarica sive Ora Dives (Hispanice plene república de Costa Rica) est civitas sui iuris mediae Americae quae inter Nicaraguam septentrione, Panamam austroriente, Oceanum Pacificum occidente, et Mare Caribicum oriente sita est. Libertatem ab Hispania anno 1821 adepta est. Annis 18231838 ad Rem Publicam Foederalem Mediae Americae pertinuit. Costarica, prima civitatum, anno 1949 exercitum suum abolevit. Praeses Anscharius Arias, qui anno 1987 Praemio pacis componendae Nobeliano laureatus est, "Quidam putant," inquit, "nos vulnerari posse quod nobis non sit exercitus. E contrario, quia non est nobis exercitus, sumus fortes." Costarica est sola civitas in Mesoamerica quae democratiam ex 1950 aut antea habet. Costarica consistens fuit inter Latinamericanas civitates cum maximo Indice progressus humani, collocata loco 62 in mundo anno 2012.

Costarica citata est a Nationum unitarum Programmate promotorio anno 2010 velut una inter civitates quae valde maiorem progressionem humanam attigit quam aliae civitates cum similibus reditibus et anno 2011 in luce collocata est ab eodem programmate quia est bonus actor in sustentabilitate oecologica et quia habet meliorem progressionem humanam et aequalitatem quam regionis media. Anno 1980, sedes Universitatis pro Pace constituta est