Formula:PaginaMensis/Novembris 2015

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ganges fluvius

Ganges (Devanagari: गंगा Gaṅgā in plerisque linguis Indiae) est unus ex maximis fluviis subcontinentis Indici, decurrens in longitudinem 2510 chiliometrorum. Cursus praecipuus ad orientem per Indiae septentrionalis planitiem Gangeticam ad Bangladesam profluit. Ganges fluvius in Uttarakhanda, civitate Indica in Himalaia occidentali sita, ortus, in Sunderbansam delta apud sinum Bengalensem influit. Ganges ab Hinduistis amnis sacer iam dudum habetur, et Ganga dea fluminis in Hinduismo colitur. Ganges cum amnibus suis influentibus regionem fertilem reddit, quae ingentem multitudinem et frequentiam hominum sustinet. Altitudo media fluminis 17 metrorum est, maxima autem 33 metrorum.

Multi rivi parvi capita Gangis comprehendunt, sed geographia culturaque sex maxima flumina et quinque confluentes vehementius dicunt ...