Formula:PaginaMensis/Novembris 2014

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Portus Naxi urbis

Naxos (Graece: Νάξος) est insula maris Aegaei a Paro ad orientem versus et ab ea non nisi angusto euripo separata. Area 389.434 km² Naxos est maxima Cycladum insula. Insulae orientali sunt litora ardua, in occidentem versus loca planiora patent, a septentrionibus ad meridiem montes granitici insulam transeunt, qui usque ad 1000 metra surgunt; quorum summa cacumina sunt Mons Iovis (Ζας sive publice Ζευς) et Coronus (Κόρωνος).

Secundum censum anni 2001, insulae sunt 18 188 incolarum, numero singulis anni temporibus maxime mutante. Locus medius ac portus publice Naxos appellatur, sed, ut multis in insulis, Chora (Χώρα) vocari solet. Urbs etiam sedes est metropolitae Orthodoxi dioeceseos Paronaxiae. Naxos iam aetate Culturae Cycladicae inhabitata erat. Tempore archaico Dionysus deus principalis colebatur