Formula:PaginaMensis/Martii 2013

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cybele in throno sedens. Aetas Romana.

Cybele (Graece: Κυβέλη) seu "Cybebe" (Κυβήβη) est dea Phrygia, cuius praecipuum templum Pessinunte situm erat. Cultus huius deae bello Punico secundo anno 204 a.C.n. Romam introductus est, ob fabulam de originibus Troianis Romanorum. Etenim Troia urbs Phrygia erat et Cybele Magna Mater Idaea vocata est, id est montis Idae prope Troiam. Praeterea illo tempore populus Romanus societatem cum rege Pergamensi Attalo I adversus Macedones iniit. Qui rex baetulum nigrum (quo dea figurabatur), sive ex Pessinunte sive ex delubro Pergamensi, populo Romano donavit. Cui lapidi templum in monte Palatino aedificatum est.

Nonnumquam enim in Anatolia sub specie saxi vel petrae in antro venerabatur. Saepius tamen, ut ceterae deae Graecae et Romanae, sub specie pulchrae mulieris sculpebatur vel in nummis exprimebatur