Formula:PaginaMensis/Martii 2011

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum Groenlandiae

Groenlandia (Groenlandice: Kalaallit Nunaat; Danice: Grønland) insula maxima mundi (quia Australia, quamquam maior, continens putatur), pars Americae Septentrionalis, in Circulo Polari Arctico est, paene in medio Oceano Atlantico boreali sita inter Europam (Islandiam) et Americam septentrionalem (Canadam), et autonoma civitas. Terrae Viridis aream 2 166 086 km² occupat. Maxima pars insulae glacialis est. Geographice Americanae continentis partem facit.