Formula:PaginaMensis/Maii 2019

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fretum Torresianum et insulae (tabula Anglice signata)

Fretum Torresianum est corpus aquae quod inter Australiam et Novam Guineam insulam Melanesiam patet, in suis regionibus angustissimis circa 150 chiliometra latus. Ad meridiem Paeninsula Capitis Eboraci, septentrionalissima Terrae Reginae civitatis Australianae extremitas continentalis, ad septentriones Provincia Occidentalis Papua Novae Guineae iacet. Fretum Mare Curalii ad orientem et Fretum Arafurense ad occidentem conectit. Huic viae marinae, quamquam regio internationalis magni momenti, est aqua aliquantulum humilis, quasi labyrinthus scopulorum et insularum navigationi periculosus. Ad meridiem, Fretum Endeavour inter Insulam Principis Walliae (Muralug) et continentem iacet.

Nonnulli greges insularum in freto inveniuntur, Insulae Freti Torresiani appellati. Adsunt saltem 274 harum insularum, quarum septendecim ab hominibus perenne habitantur. Plus quam 6800 Insulanorum Freti Torresiani insulas incolunt, et circa 42 000 in continente habitant. His insulis sunt variae topographiae, oecosystemata, proprietatesque geologicae