Formula:PaginaMensis/Maii 2016

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago urbis Mexici-Temistitlanae, in Codice Mendoza picta

Mexicum (ex verbo Navatlaco Mēxihco [meːʃiko]), seu publica plenaque appellatione Estados Unidos Mexicanos "Civitates unitae Mexicanae", est foederata respublica constitutionalis quae populari ratione gubernata, ex parte meridiana Americae Septentrionali finitima, ex triginta duabus civitatibus foederatis composita est. Caput est Mexicopolis, maxima orbis terrarum urbs. Quae de septemtrione Civitatibus Foederatis, meridie Guatimalia et Beliza, orienti Sino Mexicano, occidenti Oceano Pacifico adiacet. Mexici terram homines plurimi incolunt, quae est secunda regnorum maxima, ubi natu lingua Hispanica loquuntur. Hispanice quotidie inter se confabulantur, quamquam cives multi linguis Amerindicis utuntur.

Mexicum tertia maximarum civitatum (post Brasiliam et Argentinam) tertiaque frequentissimarum civitatum (post Brasiliam) intra Americam Latinam est ...