Formula:PaginaMensis/Maii 2013

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Adolphus Ericus Nordenskiöld explorator Arcticae anno 1886 a Georgio von Rosen pictus.

Oceanus Arcticus, vel Oceanus Septentrionalis, in Hemisphaerio Septentrionali et plerumque intra Arctica Poli Septentrionalis regione situs, est minimus humillimusque ex quinque orbis terrarum maioribus partibus oceanicis. Societas Hydrographica Internationalis eum oceanum agnoscit verum, quamquam nonnulli oceanographi eum Mare Mediterraneum Arcticum vel breviter Mare Arcticum appellant, mare mediterraneum vel grande Oceani Atlantici aestuarium describentes. Hae aquae invicem ut septentrionalissima Oceani Mundi pars videri possunt.

Oceanus Arcticus, paene omnino ab Eurasia Americaque Septentrionali circumclusus, a glacie marina omnem per annum partim (et hieme paene omnino) tegitur. . . .