Formula:PaginaMensis/Iulii 2020

E Vicipaedia
Locus stellae K2-18
Locus stellae K2-18

K2-18b planeta extrasolaris circum pumilionem rubram K2-18 orbitam conficiens est, 124 annos luce mensos (38 pc) a Tellure distans. Hic planeta, primum per telescopium spatiale Keplerum inventus, circa octiens Telluris massam habet, ergo sicuti supertellus classificatur. Dierum 33 orbitam intra zonam habitabilem conficit. Anno 2019, duo independentia investigationis studia, data e telescopio spatiali Keplero, telescopio spatiali Spitzeriano et telescopio spatiali Hubbleano coniungentia, significativam vaporis aquae quantitatem in atmosphaerā esse conclusit, quod eum facit primum planetam talibus cum signis intra zonam habitabilem.

Exoplaneta K2-18b sicuti pars programmatis telescopii spatialis Kepleri identificatus est; unus apud circa inventos exoplanetas inventos per missionem Second Light. Planetae K2-18b inventio anno 2015 facta est, cum conficeret orbitam circum pumilionem rubram stellam (nunc K2-18 nominatam) cum stellari classe spectrali M2.8 et distantem 124 alm seu 38 pc e Tellure