Formula:PaginaMensis/Iulii 2010

E Vicipaedia

Iosephus Alois Schumpeter (8 Februarii 18838 Ianuarii 1950) fuit oeconomicus a prima origine Austriacus, deinde Americanus, magnae auctoritatis habitus inter oeconomicae scientiae studiosos vicesimi saeculi. Etsi primi neoclassicorum agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim capitalismum dixit in destructione creatrice consistere, iterum in disceptationibus oeconomicis et politicis interesse videtur.