Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2026

Divina Sapientia seu Sancta Sapientia (Graece Ἁγία Σοφία) est notio in theologia Christiana: feminina Sapientiae Dei personificatio, vel rarius feminei ipsius Dei aspectus; quae frequentius tamquam titulus Filii Dei intellegitur.
Haec notio e Vetere Testamento originem ducit: est enim in libris Sapientiae, Ecclesiastici et Proverbiorum persona, in exegesi hodierna Domina Sapientia (Anglice Lady Wisdom) nuncupata, quae ‘‘antequam terra fieret’’ (Prov 8, 23) ordinata est atque in ipsa terra creanda collaborabat. Vocabula ‘sapientiam’ significantes, tum Hebraice (חכמות, ḥoḵma) quum Graece (σοφία, sophia) feminini generis sunt. Auctor Libri Sapientiae, sepisum Salomoni regi, summo sapienti assimilans, de amore suo erga Sapientiam tamquam sponsus de sponsa loquitur: Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius (Sap 8, 2). Expressio Graeca ἀγάγεσθαι ἐμαυτῷ, ‘mihi assumere’, ad morem sponsae intra caeremoniam nuptiarum adducendae spectat.
In liturgia Romana, septem diebus ante vigiliam Nativitatis Domini, Antiphonae maiores canendae sunt, quarum singulae Christum singulis titulis Messianicis appellant. Die 17 Decembris sumenda est antiphona, quae a verbis O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti incipit.
Sanctus Irenaeus, atque nonnulli Patres Ecclesiae post eum, titulum Sapientiae ad Spiritum Sanctum referebant. Vocabulum ‘spiritum’ significans tum Hebraice (רוּחַ, rūaḥ) quum Syriace feminini generis est, non aliter quam ‘sapientia’, quod in harum notionum identificatione magni momenti fuisse creditur. Vocabula Hebraica, in libro Genesis Spiritum Dei, qui ‘ferebatur super aquas’ (Gen 1, 2) describentia, proprie ad feminas avium supra iuvenes suos volantes ad eos protegendos usurpatur.
In theologia et spiritualitate, praesertim hodierna, Sapientia haud raro intellegitur tum tamquam aspectus femineus ipsius Dei, tum adhortatio ad feminas, ut partes gerant, quae in societatibus suis potius ad solos vires pertinere creduntur …