Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2014

E Vicipaedia
Socrates, qui in Theaeteto describitur simo naso et prominentibus oculis esse
Socrates, qui in Theaeteto describitur simo naso et prominentibus oculis esse

Theaetetus (Graece: Θεαίτητος) est dialogus Platonis. Tempus dramatis est annus 399 a.C.n. paulo ante quam Socrates mortuus est. Quando scriptus sit, omnium consensione non potest dici, sed sunt qui putent hunc dialogum anno 368 a.C.n. aut paulo post esse conscriptum in memoriam Theaeteti, quod pugna quadam Corinthia occisus esset. Post Parmenidem et ante Sophistam sermones videtur conscriptus esse.

Theaetetus est ex sermonibus Platonis solus, qui omnino epistemologiae dedicatus est. Quid sit scientia (ἐπιστήμη), quaestio est. Sunt etiam alii sermones (sicut Charmides) de scientia disserentes, sed Theaetetus totam fere epistemologiam Platonis comprehendit. Ut saepe in sermonibus Platonis, quaestio multipliciter illustrata in medium relinquitur. Illud quoque animadvertendum est, Platonem hic nihil de doctrina formarum dicere.

Plato, ut vulgo creditur, dialogum conscripsit in memoriam Theaeteti, hominis geometriae et mathematicae peritissimi, qui pugna quadam Corinthia vulneratus dysenteria perierat. Sed qua pugna et quando hoc acciderit, incertum est