Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2011

E Vicipaedia
Examen Turing: lusori C, interrogatori separato pariete, mandatum est inter lusores A et B agnoscere, uter computatrum sit, uter homo
Examen Turing: lusori C, interrogatori separato pariete, mandatum est inter lusores A et B agnoscere, uter computatrum sit, uter homo

Computing machinery and intelligence est symbola ab Alano Turing scripta, anno 1950 edita. Haec symbola, qua notio examinis Turing introducta est, magnum attulit momentum ad fundamenta intellegentiae facticiae definienda.

Turing hac symbola, num machinae cogitandi facultatem habeant, requirit. Cum quidem et machinae et cogitandi notiones parum clarae sint, primum finiendum esse, quibus de machinis agatur et quibus condicionibus de cogitando dici possit. Turing machinas analogicas cogitando eximit et solum de computatris digitalibus disserit. Quoniam autem humanam cogitationem constat analogicam esse, quaeritur, quomodo cogitatio analogica (hominum) et "cogitatio" digitalis (machinarum) inter se comparari possint. Turing cogitationem, etsi certe vi quadam psychologica fiat, putavit ex effectu esse iudicandam. Itaque imitandi lusu (imitation game, p. 433-434) facto quaerit, num computatrum eiusmodi construi possit, quod responsa cuiuslibet hominis responsis similia et indistincta daret