Formula:PaginaMensis/Februarii 2008

E Vicipaedia
Insigne Cubae, a Michaelo de Teurbe Tolon creatum, 24 Aprilis 1906 adoptatum.

Cuba est maxima Antillarum Magnarum insula in Mari Caribaeo, insularum Americanarum magnitudine quarta, totius terrarum orbis autem quindecima. Partes quoque rei publicae Cubanae sunt variae insulae minores (plurimae Hispanice cayos appellatae) et Insula Iuventutis, insula maxima ante litus meridionale Cubanum sita.

Ab anno 1492 usque ad 1898, Cuba fuit colonia Hispana; postea res publica. Ex quo Hispania cum America bello certavit anno 1898, Civitates Foederatae Americae partem maiorem in relationibus internationalibus Cubanis figurant, sed post Bellum Frigidum et rerum Cubanarum commutationem Communistam anni 1959 relationes inter CFA et Cubam saepe fuerunt inimicae. Quamvis contentio inter ambas civitates usque ad dies nostros non quiesceret, Civitates Foederatae Americae foederibus Cubano-Americanis annorum 1903 et 1934 compositis Sinu Guantanamo, parvula parte Cubae orientalis, utuntur suae classis statione.