Formula:PaginaMensis/Decembris 2020

E Vicipaedia
Phillis Wheatley frontispicio libri carminum suorum depicta
Phillis Wheatley frontispicio libri carminum suorum depicta

Phillis Wheatley (8 Maii 17535 Decembris 1784) fuit alter poeta Afroamericana edita prima mulier Afroamericana edita. Quae in Senegambia nata et in servitutem anno aetatis suae septimo abducta, ad Americam Septentrionalem transportata est. Familiares Wheatley Bostoniae eam emerunt, legere et scribere docuerunt, et cum eius ingenium viderent, eam in poesim adhortati sunt.

Phillis ob librum Poems on Various Subjects, Religious and Moral ('Poemata de variis rebus, religiosis et moralibus', 1773) editum in Anglia et coloniis Americanis innotuit; Georgius Vasingtonius quidem, et alii, eius opera laudaverunt. Cum ea et filius domini Wheatley Angliam adirent, Iuppiter Hammon, poeta Afroamericanus, eius opera in poemate laudavit. Domino autem Ioanne Wheatley mortuo, Phillis manumissa cuidam Ioanni Peters nupsit. Duo eius liberorum infantes mortui sunt. Marito obaerato in carcere anno 1784 incluso, Phillis paupera morbo mortua est, suo filio infante eam mox sequente