Formula:PaginaMensis/Decembris 2016

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Martinus Lutherus diaboli instrumentum

Satura, scilicet 'satura lanx', significat primo sensu vas cibi vel fructuum plenum, tum sensu translaticio sive litterario carmen ad res varias pertinens, quod vitia privata vel publica saepe obiurgat. Romani saturam genus litterarum sibi proprium ducebant, quod illud Quintiliani "satura quidem tota nostra [i.e. Romana] est"[1] bene demonstrat. Quintilianus quidem sententia sua solam saturam versibus compositam denotat. Satura sensu latiore iam in comoediis Aristophanis invenitur.

Notio saturae varia significare potest:

  1. Institutio oratoria 10,1,93.