Formula:PaginaMensis/Decembris 2012

E Vicipaedia
The Silmarillion editio
The Silmarillion editio

The Silmarillion est collectio operum mythopoeicorum ab Iohanne R. R. Tolkien conscriptorum, quae post mortem auctoris a Christophoro Tolkien filio edita et apud societatem Allen & Unwin anno 1977 divulgata sunt. The Silmarillion, una cum aliis operibus Tolkienianis, prolixam sed imperfectam fabulam narrativam efficit, quae universum Terrae Mediae, ubi Hobbitus Ille et The Lord of the Rings aguntur, describit.

Cum Hobbitus Ille a lectoribus bonam iniret gratiam, editor a Tolkien, ut fabulam novo libro continuaret, desiderabat. (Haec enim ante fabulam The Lord of the Rings divulgatam facta sunt.) Itaque Tolkien ad eum fundamenta prima libri The Silmarillion inscripti misit, quae quidem ab editore per errorem paene inlecta remissa sunt. Quam ob rem Tolkien operam libro A Long Expected Party dare coepit, id est primo capiti eius, quod eo tempore "novam de Hobbitis fabulam dicebat, quae fabula The Lord of the Rings postmodo facta est.