Formula:PaginaMensis/Augusti 2014

E Vicipaedia
Xenophon
Xenophon

Xenophon (Graece: Ξενοφῶν) fuit scriptor Atticus praeclarus, filius Grylli cuiusdam, e demo Erchia. Etsi quo anno ille natus sit incertum est, consentiunt hodie tamen homines periti post 430 a.C.n. et paulo ante 425 natum esse, scilicet non annis 444/440 a.C.n., ut olim e testimonio Diogenis Laertii scribebatur. Nobili genere ortus videtur, ut qui in equitatu militabat atque sophistas docentes audierat, quod nisi ditissimae parti civium non licebat. Mox tamen discipulus Socratis fuit, cui familiariter adhaesit. Civis Atheniensis natu quidem erat, sed Spartam et instituta oligarchiae tam in vita sua quam in scriptis patriae et democratiae semper praetulit. Xenophontis vita in partes tres dividi potest. Primum enim Athenis Socrate familiariter usus, deinde in re militari versatus