Formula:PaginaMensis/Aprilis 2013

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bruxellae

Belgica ("Gallia Belgica") sive Belgium (Batave: Koninkrijk België; Francogallice: Royaume de Belgique; Theodisce: Königreich Belgien) est regnum in Europa Occidentali situm, in limite culturae inter Europam Latinam et Germanicam. Caput est Bruxellae, sedes Unionis Europaeae.

Belgica "est omnis divisa in partes tres" (ut diceret Caesar), quarum unam incolunt Flandri (Flandriam, ubi Batavice loquitur), aliam Vallones (Regionem Vallonicam, ubi Francogallice), tertiam qui ipsorum lingua Bruxelles, nostra 'Bruxellae' appellantur (Regionem Bruxellensem, in qua maior incolarum pars sermone Francogallico utitur, sed secundum leges bilinguis habetur). In orientalibus regni partibus exstat regio administrativa in qua incolae sermone Theodisca utuntur