Formula:PaginaMensis/Aprilis 2008

E Vicipaedia
Crystalli nivis
Crystalli nivis

Nix (nivis, gen. plur. nivium, f.) est praecipitationis forma, quae provenit cum aqua in aëre apud nubes et infra congelatur.

Crystalla nivis structuram apertam habent, ut nix accumulata mollis sit, nisi pressione externa comprimatur. Quoniam composita est e particulis solidis, nix est species materiae granularis.

Nix naturaliter in excelsis atmosphericis formatur, cum vapor aquae, in temperatura inferiore quam 0 °C, glacie firmatur et transit a statu gasi ad solidum, postquam agros petit ac superfundit. Id accidit ubi temperatura soli est minor quam 2°C et in aëribus intermediis temperaturae superiores quam 0 °C non sunt; aliter nix liquefacta est et fit aquanix vel pluvia.

Nartationi opportuna, si consentit temperatura, nix etiam arte formatur, ex quo nivis artificialis dicitur. Tales nives, cannonibus appositis productae, inter se similiores et rotundiores sunt quam nix naturalis.