Forma Ambertensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caseus Fourme d'Ambert

Forma Ambertensis,[1] vulgo fourme d'Ambert, est varietas casei bubuli glauci, bacterio Penicillio roqueforti affecti, in Francia inventa. Ex urbicula Amberta pagoque circumiacenti provenit.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Caseus Fourme d’Ambert ab anno 1972 appellationem in Francia verificatam portabat et ab anno 2009 appellationem in Europa protectam habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Forma Ambertensis spectant.
Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!