Jump to content

Forfex genetica

E Vicipaedia
CRISPR/Cas9 sive forfex genetica — descriptio diagrammatica.

Forfex genetica est machinatio molecularia, quae in quibusdam bacteriis et archaeis inveniuntur. Forfex genetica, quae publice CRISPR/Cas9 appellatur, ad systema immunitatis pertinet: cui enim in natura munus est, ut catenas DNA invasoris, sicut DNA invadentis viri biologici, consecando deleat. In biotechnologia autem forfex genetica aliquatenus mutata et simplicior reddita est, qua plantarum bestiarumque ac microbiorum, gena retractari possint, et quidem magna cum cura et diligentia. Forfex genetica sive methodus CRISPR/Cas9 praesertim ab Emmanuela Charpentier et Guenevera Doudna , feminis biochemiae peritis, provecta est. Quam ob rem anno 2020 praemio Nobeliano chemiae ornatae sunt.

Emmanuela Charpentier et Guenevera Doudna, cum systema immunitatis Streptococci pyogenis — microbii quod morbos periculosissimos sicut sepsin adferre potest — investigare coeperunt, sperabant novam formam antibiotici sese inventuras esse. Sed invenerunt instrumentum moleculare, quo incisiones subtiles in materia genetica effici possunt. Fere octo annis post hoc inventum anno 2012 factum haec forfex genetica scientias vitae reformavit, nam biochemici et cytologi nunc facile investigare possunt munera variorum genorum, et quidem quantum ad progressionem morbi conferre videantur. In cultu plantarum investigatores notas singulares, sicut potentiam tolerandae siccitatis, plantis dare possunt. In medicina autem forfex genetica ad novas cancri et morborum hereditariorum curationes inveniendas multum contulit.

De forfice genetica[recensere | fontem recensere]

Forfex genetica ex duabus partibus maximis constat, quarum una est Cas9 proteinum, quod est enzymum catenas DNA consecans, altera autem CRSPR, conlectio fragmentorum DNA. Nam Cas9 excerpit fragmentum DNA ex CRISPR et quaerit exempla eiusdem sequentiae in aliis catenis DNA. Deinde tale exemplum Cas9, si quid invenerit, consecat. Quo facto catena DNA suum officium praestare non iam potest. Siquidem catena DNA viri invadentis est, fieri potest, ut invasor innoxius factus sit. Eodem modo forfex genetica ad genoma frugum mutandum adhiberi potest, ut animalibus nocivis, mucori, caelique siccitati resistere possint.

CRISPR est acronymum ex his verbis Anglicis compositum: Clustered Regularly Interspaced Short Palindromic Repeats (fere 'breves repetitiones palindromicae racemose et regulariter interpositae'). Quae appellatio ad aspectum conlectionis fragmentorum refertur, nam catena DNA longa est, qua brevis continetur sequentia palindromica, quae iterum iterumque revertitur. Inter haec eiusdem sequentiae exempla aiiae sunt sequentiae eiusdem longitudnis, quibus res diversissimae continentur. Quae intervalla prae se ferunt, quae catene DNA delenda sint. Cas9 est autem proteinum, quod catenam DNA loco apto consecat aut ceterum eius actionem mutat, quo facto DNA cellulae, ut se reficiat, operam dat. Etiam ad actiionem cellulae mutandam genum congruum catenae interseri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abbott, A. (2016) The quiet revolutionary: How the co-discovery of CRISPR explosively changed Emmanuelle Charpentier’s life. Nature #532: 432-434.
  • Mojica, F. J. & Montoliu, L. (2016) On the Origin of CRISPR-Cas Technology: From Prokaryotes to Mammals. Trends in Microbiology 24 (10): 811–820.
  • Park, Alice (2016) The CRISPR Pioneers: Their Breakthrough Work Could Change the World. Time.
  • Rosier, Florence (2015) Emmanuelle Charpentier le charmant petit monstre du génie génétique». Le Monde, 19 Ianuarii 2015

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Genetic scissors: a tool for rewriting the code of life. Kungliga Vetenskapsakademien 2020.