Foramen nigrum volvens
Foramen nigrum volvens[1] in doctrina relativitatis generalis est foramen nigrum cui est nonnullum momentum angulare.
Genera foraminum nigrorum volventium
[recensere | fontem recensere]Sunt quattuor exactae aequationum Einsteinianarum de foraminibus nigris solutiones, quae gravitatem in relativitate generali describunt. Duae harum, foramen nigrum Kerrianum et foramen nigrum Kerrianum-Newmanianum, rotantur. Late ferunt omnia foramina nigra ad extremum futuros esse foraminibus nigris immobilibus similes, et foramina nigra immobilia tribus (neque pluribus) quantitatibus describi potesse:
- massa (M)
- momentum angulare (J)
- onus electricum (Q)
His proprietatibus, quattuor foraminum nigrorum immobilium genera sic definiri possunt:
Non volvens (J = 0) | Volvens (J ≠ 0) | |
---|---|---|
Sine onere (Q = 0) | Schwarzschild | Kerr |
Cum onere (Q ≠ 0) | Reissner-Nordström | Kerr-Newman |
Conformatio
[recensere | fontem recensere]Foramen nigrum volvens in gravitationali magnae stellae volventis conlapsu creatur, vel ex conlapsu congeriei stellarum vel gasi cuius medium momentum angulare non est zerum. Cum plurimae stellae rotent, plurima foramina nigra in rerum natura volventia esse putantur. Anno 2006 exeunti, astronomi aestimationes velocitatis rotationis foraminum nigrorum in Astrophysical Journal praedicaverunt; GRS 1915+105, foramen nigrum in Via Lactea, opinabilem finem superiorem approprinquans, forsitan miliens centiens quinquagiens in secundo rotet.[2]
Conformatio foraminis nigri volventis a collapsare facta putatur observari emissio erupturarum radiorum gamma.
Metrica Kerriana, Metrica Kerriana-Newmaniana
[recensere | fontem recensere]Foramen nigrum volvens est solutio aequationum campi Einsteinianarum(en)(d), quibus sunt duae notae solutiones exactae: metrica Kerriana et metrica Kerriana-Newmaniana, putatae usitata omnium solutionum genera foraminum nigrorum volventium, in regione exteriore.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Black hole spins at the limit | COSMOS magazine.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Melia, Fulvio. 2007. The Galactic Supermassive Black Hole. Princeton University Press.