Foramen nigrum revolvens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Foramen nigrum revolvens[1] in doctrina relativitatis generalis est foramen nigrum cui est motus angularis.

Genera foraminum nigrorum revolventium[recensere | fontem recensere]

Sunt quattuor exactae aequationum Einsteinianarum de foraminibus nigris solutiones, quae gravitatem in relativitate generali describunt. Duae harum, foramen nigrum Kerr et foramen nigrum Kerr-Newman, revolvuntur. Late ferunt omnia foramina nigra ad extremum futuros esse foraminibus nigris immobilibus similes, et foramina nigra immobilia tribus (neque pluribus) quantitatibus describi potesse:

His proprietatibus, quattuor foraminum nigrorum immobilium genera sic definiri possunt:

Non revolvens (J = 0) Revolvens (J ≠ 0)
Sine onere (Q = 0) Schwarzschild Kerr
Cum onere (Q ≠ 0) Reissner-Nordström Kerr-Newman

Conformatio[recensere | fontem recensere]

Foramen nigrum revolvens in gravitationali magnae stellae revolventis conlapsu creatur, vel ex conlapsu congeriei stellarum vel gasi cuius medium momentum angulare non est zerum. Cum plurimae stellae revolvantur, plurima foramina nigra in rerum natura revolventia esse putantur. Anno 2006 exeunti, astronomi aestimationes velocitatis revolutionis foraminum nigrorum in Astrophysical Journal praedicaverunt; GRS 1915+105, foramen nigrum in Via Lactea, opinabilem finem superiorem approprinquans, forsitan miliens centiens quinquagiens in secundo revolvat,[2].

Conformatio foraminis nigri revolventis a collapsare facta putatur observari emissio erupturarum radiorum gamma.

Metricum Kerrianum, Metricum Kerr-Newmanianum[recensere | fontem recensere]

Foramen nigrum revolvens est solutio aequationis campi Einstein, quo sunt duae notae solutiones exactae: metricum Kerr et metricum Kerr-Newman, putatae usitata omnium solutionum genera foraminum nigrorum revolventium, in regione exteriore.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Black hole spins at the limit | COSMOS magazine.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Melia, Fulvio. 2007. The Galactic Supermassive Black Hole. Princeton University Press.