Foiba

E Vicipaedia

Foiba nuncupantur magnae foveae carsticae, vel putei, vel speluncae verticales, qui in Venetia Iulia et in Histria inveniuntur. Nam vox foiba praecipuam morphologiam inter speluncas non indicat, at vero foveas carsticas quae saepe in regionibus illis maxime patent. Foibae in Histria circiter 1700 sciuntur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vox "foiba" e dialecti iuliani vocabulo procedit, quod a latino sermone “fovea” oritur. Prima relatio quaedam publica testimonium huius verbi praebet, scripta anno 1770 ab Alberto Forti,[1] italico naturae perito, qui nonnullos libros de Carsto dalmatico scripsit. Qua re, vocabulum in praecipuo Lexico italici sermonis a Nicolao Tommaseo non invenitur, nec in praecipua opera de speluncis carsticis nuncupata Duo Milia Cavernarum a Ludovico Victorio Bertarelli et Eugenio Boeganis.[2]

Foiba Pisini et torrens Foiba[recensere | fontem recensere]

Foiba Pisini, quae tantum "Foiba" appellatur (in lingua croatica Fojba), est fovea circiter 100m profunda et 20m lata, quae apud Castillum Montecuccoli aperitur et quo homonymus torrens influit.  Locus ille momentum magnum est in fabula Iulii Vernis “Mathias Sandorf”.

Foibarum eccidia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum “foibae”, pluralis, hodie plerumque indicat eccidia confecta a bellatoribus tectis iugoslavicis per Bellum Mondanum Secundum atque post bellum.  

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Peter R. Hofmann, Unterirdisches Istrien: Ein Exkursionsführer zu den ungewöhnlichsten Höhlen und Karsterscheinungen, BoD – Books on Demand, 2014, p. 33, ISBN 3732298507.
  2. Luigi Vittorio Bertarelli ed Eugenio Boegan, Duemila grotte, 1ª ed., Milano, Touring Editore, 1926; 2ª ed., Trieste, B. & M.M. Fachin, 1986.